SERMO
|
|
Maritus illo colore defendendus est, ut dicatur fuisse diligens custos
|
363.1.1
|
pudicitiae uxoris, natura quoque sollicitus et sedulus. Cum esset de
|
|
stupro uxoris appellatus, admiratum tantam peregrini negotiatoris
|
|
audaciam; cum deinde etiam repetitus, suspicari aliquid etiam de uxore
|
|
coepisse: quantum nunc appareat suae naturae potius vitio quam culpa
|
5
|
uxoris. Cum vero tertio quoque instaret adulter, non potuisse dissimulare
|
2.1
|
suspicionem et sollicitudinem suam. Itaque quia putaret aliquid ante
|
|
cum sua uxore locutum adulterum per vestiplicam, advocasse illam et
|
|
quaesisse num aliquid de adulterio sciret. Illam respondisse innocentem
|
|
esse dominam et ne notam quidem negotiatori: 'denique si dubitas, me
|
5
|
uxoris tuae habitu mitte: videro an possit discernere.'
|
|