SERMO
  Fatetur caedem reus, sed iure defendit. 366.1.1
DECLAMATIO
  'Exulem' inquit 'occidi.' Exul ille quando factus est? Quis illum 2.1
accusavit, quis damnavit, quis expulit? Atqui sic fieri exulem pater
illius exemplo est, et inde exul quoque dictus est, quasi ex solo patrio
expulsus. 'Pater' inquit 'illius proditionis damnatus est; lex autem exulare 3.1
et proditoris liberos iubet.' Ut omnes lex puniat, huic tamen ignoranti
damnatio patris nocere non debuit. Puta in privatum compendium
peregrinatum: non ante exul erit †denique† quam scierit se esse exulem.
Aliquis poenam sustinet quam ignorat, et eius est condicionis cuius se 4.1
esse nescit? Quem talem sacrilegum audistis, quem homicidam, quem
veneficum? Novi generis nocentem producis, tam securum ut se ne
nocentem quidem sciat. Sed, quod paulo ante remiseram, nego: non 5.1
omnes lex punit, sed conscios, sed participes sceleris; illis irascitur qui
cum patre peccant. Neque enim innocentes ulla lex punit. Et hic non
solum innocens sed etiam honoratus fuit: legatus fuit. Ut proditoris 6.1
filium licuerit occidere, legatum non licuit. Quid enim lex ait? 'Legatus
sacrosanctus sit.' An hoc dubium est, fuisse legatum? Creatus est, missus
est. Atqui si fuit legatus, non potuit antequam renuntiaret legationem
desinere, tamquam magistratus intra suum annum, tamquam sacerdos. 5
'Patris' inquit 'damnatione desiit esse legatus.' Ad alium forsitan filium 7.1
pertineat paterna damnatio: ad legatum non pertinet. Ante enim legatus
hic factus est. Ita in eo iure fuit in quo illum <esse> res publica ante
iusserat: id est, ante legatus fuit quam damnati filius.
  Sed puta licuisse: non oportuit. 5