Abdicatus heres ob tyrannicidium
Abdicatus de paternis bonis nihil habeat. Quidam hortatus est in 374.pr.1
tyrannicidium filium. Nolentem abdicavit. Moriens scripsit heredem qui
tyrannum occidisset. Abdicatus occidit. Petit bona.
DECLAMATIO
  'Abdicatus' inquit 'ne quid de bonis patris capiat.' Paterna haec esse 1.1
bona constat, abdicatum te esse aeque patet: quae ultra quaestio est?
  'Heredem' inquit 'scripsit tyrannicidam, ego autem tyrannum occidi.' 2.1
Nihil refert an aliquod ius postea adquisieris: filii perdidisti. Lex enim
quae abdicatis paterna bona negat per omnia illos amovet: supervacuum
namque erat abdicatum submovere, qui alioqui perdiderat paternam
domum. Igitur lex ita scripta est ne qua lege reverti in domum posset. 5
Licet ergo sis tyrannicida, non prodest tibi: nec ulla lex reducit quem 3.1
aliqua exclusit et semper, iudices, potentior lex est quae vetat quam quae
permittit: 'ne quid' inquit 'ex bonis capiat.' Hoc etiam in magistratuum
potestate servatur, et plus potest, inquit, unus qui vetat quam omnes qui
iubent. In permittente enim libera potestas, in vetante poena est. Deinde 4.1
haec lex publica est, ad omnes pertinet: testamentum privatum est.
Potentius est quod in albo lego quam quod in testamento.
  'Sed pater' inquit 'voluit me esse heredem, et ideo tyrannicidam 5.1
scripsit quia sciebat me facturum tyrannicidium.' Falleris: te namque
minime voluit. Nam si voluisset, scripsisset: 'filius meus, si fecerit
tyrannicidium, heres mihi sit.' Nunc autem apparet dolentem iratumque
scripsisse, et adoptare in locum filii tyrannicidam voluisse quia in 5
virtutem tyrannicidae filium excitare non poterat. Iratum tibi dico fuisse: 6.1
abdicavit. Numquam leviter excandescunt patres. Et qua causa? Quod
tyrannum non occideras. Vides quemadmodum inertiam execratus sit ne
iudiciis quidem malis excitatam. Tantum abdicavit? Immo non reduxit.
Passus est exulare, ne moriens quidem miseritus est, etiam testamento 5
exheredavit, etiam alios adoptavit.