Noverca torta filiam consciam dicens
|
|
Venefica torqueatur donec conscios indicet. Quidam filio super-
|
381.pr.1
|
duxit novercam et ex illa [aliam] filiam suscepit. Amisso filio ambiguis
|
|
signis uxorem ream fecit. Confessa illa in tormentis communem filiam
|
|
consciam dixit. Adest filiae pater.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Ut sciatis, iudices, nocentes tantum a me veneficii reas fieri et hanc
|
1.1
|
non inmerito praeteritam, proferte a sinu nutricis ream. Non peccant hi
|
|
anni, ne in novercis quidem. Parvulae serpentes non nocent, ferae etiam
|
|
mansuescunt. Persona virgo est, causa soror. Quam valde a fratre
|
|
dilecta est, quemadmodum mortuum flevit!
|
5
|
'Sed mater' inquit 'consciam habuit.' Primum sceleratis naturale est
|
2.1
|
alienam conscientiam fugere, deinde, si quaerant, adiutores quaerere.
|
|
Quod autem adiutorium in puella esse potuit? Emit venenum? An con-
|
|
fecit, ut fratri daret? Quid? ipsa privigno non potuit dare?
|
|