Tyrannicida conductus
Cuius opera tyrannus occisus fuerit, praemium petat. Dives senex 382.pr.1
adulescentem robustum in tyrannicidium pecunia data conduxit. Occidit
adulescens tyrannum. Certant de praemio.
DECLAMATIO
  'Cuius opera' inquit. Operam puto laboris esse, proelii, armorum. Tu 1.1
quam dicis operam? Consilii? Atqui nemo, ut proposuit sibi tyranni-
cidium, continuo tyrannicida est. Tuum ipsum consilium quid profuisset
citra manum meam? Ergo operam lex desiderat, ideo tantum concedit
praemium; atqui si haec opera est, ego pugnavi. 5
  'Sed ego' inquit 'conduxi.' Puta: nempe conduxisti ut tyrannicida 2.1
essem tamquam si conduxisses ut gladiator aut histrio essem. Si
conduxisses ut hominem occiderem, nempe et ego tenerer. 'Non tua
sponte tyrannicidium fecisti.' Istud omnibus dici potest: illum sororis
raptus accendit, hunc uxoris stuprum. Age, si hortatus esses in 5
tyrannicidium, praemium peteres? Sed tu me propter mercedem tuam 3.1
putas tyrannicidium fecisse, tantum meritum mercennariae operae
inputas? Non est humilis pectoris libertatem publicam capere. Etenim si
tua merces movere me potuit, multo magis praemium movit; et ideo ad
me venisti quia intellexisti a vultu cogitationem tyrannicidae. 'Cur ergo' 4.1
inquit 'mercedem accepisti?' Non cupiditatis causa, sed pignoris, quia
temptari me putavi et te a tyranno summissum.
  'Quid ergo? duo praemia feres?' †Ideo tyrannicida sum. Ut† tu iam 5.1
habes praemium: patrimonium, liberos, tyranni mortem desideratam.