SERMO
|
|
In plerisque controversiis plerumque hoc quaerere solemus, utrum
|
260.1.1
|
ipsorum persona utamur ad dicendum an advocati, vel propter sexum,
|
|
sicut <in> feminis, vel propter aliquam †alioqui† vitae vel ipsius de quo
|
|
quaeritur facti deformitatem. Hic adulescens et honestus est et, cum sit
|
|
locuples quoque, nihil tam turpe commisit ut illi pro se loqui fas non sit.
|
5
|
Ego tamen existimo dandum esse advocatum: primum quod, etiamsi
|
2.1
|
quid remissius ac liberalius fecit, aetate excusari potest, non consentiunt
|
|
autem haec inter se, ut idem * * * et tantum infirmitatis animi ut hac
|
|
excusandus sit. Alterum illud est, quod, si defensionem ultra excusationis
|
3.1
|
terminum proferimus, laudandus est adulescens, adroganter autem faciet
|
|
et tumide si coeperit se ipse laudare, praesertim iactaturus id quod facere
|
|
possit a fortuna esse. Dabimus ergo illi his causis advocatum.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Non necesse erat mihi, iudices, de facti huiusce quod in crimen
|
4.1
|
vocatur ratione disserere. Scio quid advocato satis sit. Sufficiebat hoc
|
|
solum, si eximerem legi reum; et cetera fiant fortasse pro dignitate, fiant
|
|
pro conscientia, pro laude: ad vos id unum pertinet, an legi qua
|
|
cognoscitis obligatus sit qui accusatur. Quae vobis, quo atrocior est, hoc
|
5
|
diligentius intuenda est. Sit tolerabile formula errare et in petitione
|
|
pecuniae non uti iure concesso: aliquis caput hominis perperam petit, et
|
|
errat ut occidat?
|
|
Rei publicae laesae <hic accusatur>. Quaedam sunt, iudices, ad quo-
|
5.1
|
rum pronuntiationem oculi sufficiant; satis erat accusatori ostendere si
|
|
quid hic laeserit: aliqua publicorum operum [inpensa] eversa, [vel] cor-
|
|
rupta navalia, arma usibus belli erepta, aliquid denique eorum quae
|
|
publice possidemus (ea sunt enim rei publicae) deterius huius fraude
|
5
|
atque iniuria factum. Cetera habent suas leges, sua iura, suas actiones.
|
6.1
|
Si hos quos recepisse dicitur occidisset, non tamen rei publicae laesae
|
|
iure teneri videretur. Sint igitur ista gravia quae obiciuntur, aliquid
|
|
fecisse clementer, contra duros et asperos patres interposuisse misericor-
|
|
diam pro sua aetate: non hoc vidit lex quae recitata est, non voluntas eius
|
5
|
quicumque conditor iuris istius fuit.
|
|
Haec ego fortius dixi, quia <cetera> remissurus sum. Quid enim
|
7.1
|
obicitur? 'Abdicatos recipit et sua pecunia alit.' Ut gravissime iudicemus
|
|
de hoc crimine, stultitia est et supervacuas inpensas facit. Quis est iste
|
|
qui nobis tamquam pater irascitur? 'Patrimonium consumis et alioqui
|
|
splendidas opes cotidie effundis.' Quae tandem ista inter se pugna
|
5
|
est?—legem recitas laesae rei publicae et agis quasi abdices. Sic respon-
|
8.1
|
debo tamquam abdicanti. Ignosce: iuvenis est, non satis roboris, non-
|
|
dum satis iudicii confirmare potuit. Et tamen si faciendae sunt inpensae,
|
|
si perdendum aliquid, non potest honestiore via inpendere. Non mere-
|
|
tricibus donat, non in parasitos profundit, non illi magno cupiditates
|
5
|
suae constant: sumptuosus est misericordiae.
|
|
Libet etiam augere crimen et si qua nesciunt accusatores indicare. Vos
|
9.1
|
eum largiri tantum abdicatis putatis? Iste aliquid et mendicantibus
|
|
porrigit, iste et multos, fortunae iniuria lapsos, sustentat atque erigit.
|
|
'Quid faciam' inquit 'animo meo? Quotiens infelicem vidi aliquem et
|
10.1
|
necessarii etiam victus egentem, lacrimas tenere non possum. Invidiam
|
|
mihi facere videtur patrimonium meum; pulsant frontem meam caedunt-
|
|
que, etiamsi taceant, ipso habitu, ipsa tristitia, ipso silentio; sed et rogant
|
|
et provolvuntur ad genua. Nec mihi illa saltem simulata, ut plerisque,
|
5
|
excusatio superest, ut dicam: non possum.'
|
|
Tu vero tanto, adulescens, fortior atque omni laude non in nostra
|
11.1
|
modo tempora sed etiam in futura omnia saecula dignior, solus mihi
|
|
mortalium videris usum pecuniae intellexisse. Frustra tibi aliqua fortuna
|
|
tantum patrimonium dedit et in breve humani tempus aevi veluti grande
|
|
pondus imposuit. Relinquendum erat istud, et res transisset ad alios:
|
5
|
quandoque locupletem fecisset nescio quem mors liberalis. Libet vobis-
|
12.1
|
cum loqui nostro nomine, avari parcique, qui aliquid non fecisse sordide
|
|
iam etiam scelus existimatis. Non sunt ista ferenda nobiscum, neque
|
|
ad inferos servata per vitam fortuna persequitur. Tolle usum: quid est
|
|
pecunia? Quis igitur usus honestior? Nullus. Nec hic lege possit fieri
|
13.1
|
reus si hanc ipsam pecuniam, quam per tot beneficia divisit, per gulam
|
|
ventremque transmitteret. Nihil obesse rei publicae videretur si vitiorum
|
|
institores hos eosdem sumptus divisissent. Ego vero huic comparare ne
|
|
illos quidem timeo qui aliqua in re publica opera posuerunt. Haec enim
|
5
|
muta et inhumanis tantum constructa muneribus [et] speciem modo et
|
|
brevem quendam usum voluptatibus nostris attulerunt. At hercule refe-
|
14.1
|
ramus ad illam de qua modo locutus sum speciem: quanto pulchrius
|
|
integrum populi vultum, inlibatam dignitatem civium servasse! Si ad
|
|
utilitatem: quanto melius ac maius servasse suum numerum civitati,
|
|
suos ordines! An vero illos qui ingentes noxiorum familias occisuri
|
5
|
tamen pascunt plausu fovebimus et in omnibus spectaculis adulatione
|
|
multa prosequemur: hunc qui partem civium, levibus offensis miseram,
|
|
sustentat ac paenitentiae suae suorumque integram servat lege etiam
|
|
gravissima persequemur? Quid enim nobis tam naturale, quid ab ipsa
|
15.1
|
providentia magis datum concessumque videri potest quam alere homi-
|
|
nes ac sustinere? Muta mehercule animalia, quae venire ad manum et
|
|
mansuescere queunt, non humanum modo sed etiam voluptuosum est
|
|
alere ac pascere. Quid de homine dicam? Quisquamne magis negotium
|
16.1
|
publicum non civitatis modo sed totius rerum naturae agit quam qui
|
|
animal hoc deo proximum et in contemplationem omnium quaecumque
|
|
mundo contigerunt constitutum prorogat producitque? Opes suas in
|
|
publico posuit quo locuplete nemo pauper est, nemo eget.
|
5
|
O misera tempora! hoc defendendum est? Scilicet illud honestius,
|
17.1
|
liberos sublatos iamque in adulescentiam provectos pellere domo et
|
|
prohibere penatibus et omissa emendandi cura sic punire ut iis succurri
|
|
non liceat. 'Abdicatos in domum recipit et pascit.' Sic istud, tamquam
|
|
sacrilegos, tamquam homicidas, tamquam latrones? Si tam grave crimen
|
18.1
|
est aetate labi, si tam inexpiabile offendisse aliquando paternam severi-
|
|
tatem, novas excogitate leges, asperiora aliqua constituite supplicia. Hos
|
|
si pascere non licet, parum est abdicare. Audite, audite, patres, quae
|
|
optimum adulescentem ad misericordiam moverint, quae ad liberalita-
|
5
|
tem; aliquid et discite. Nulli horum obiectum est quod venenum patri
|
19.1
|
parasset, nulli quod percussorem in fata parentis sui conduxisset. Credi-
|
|
tis, iudices: alioqui puto non tam levem subituros fuisse poenam sub tam
|
|
asperis patribus. Quid est igitur? Amavit ille meretricem et intra con-
|
|
cessos adulescentiae lusus, licet aliud parentibus videatur, natura tamen
|
5
|
datos, forsitan minus tenuerit cupiditatium frenos: en quod fames
|
|
emendet. Ille ductus aequalitate cum sodalibus iniit paulo tempestiviora
|
20.1
|
convivia: en quod mendicitas coerceat. Ille liberalius vixit et, quomodo
|
|
crimen istud hoc tempore est, aliquid fortasse donavit. Non vultis in his
|
|
causis, in hac criminum summa, misereatur hominum qui dicunt: 'et tu
|
|
iuvenis es'?
|
5
|
At nimium diu, iudices, sic defendo optimum iuvenem tamquam
|
21.1
|
istud abdicatis praestiterit. Non iam abdicatis, rei publicae (fortius libet
|
|
agere) inputo—et magis inputarem si tales essent quales eos accusator
|
|
esse contenderet. Nihil est periculosius, iudices, in hominibus mutata
|
|
subito fortuna, nihil ad vilitatem sui pronius miseris delicatis. Iuvenes in
|
22.1
|
magnis patrimoniis atque in summa nati dignitate, subito excussi non dico
|
|
opibus sed necessariis etiam ad victum spiritumque ultimum sustinen-
|
|
dum, non redibunt ad opus cotidianum, non sufficient adsiduo labori;
|
|
superest ut audeant aliquid vel propter quod moriantur. Tot hos quos
|
23.1
|
obicitis (nam †quoque† turbam abdicatorum esse dixistis) emittite
|
|
subito nudos, omnium egenos: ipsisne aliquis poterit irasci si quid
|
|
fecerint, si in latrocinia se praedasque miserint? Quantumlibet animis
|
|
nostris remittamus ac totam innocentiam credamus esse persuasionis,
|
5
|
multum contra iustitiam necessitas valet. Ac si nihil adversus alios,
|
24.1
|
adversus se certe multa fecissent. Ornatamne rem publicam atque adiu-
|
|
tam, iudices, crederetis si horum fortissimus quisque venisset in ludum
|
|
atque harenam, si paulo mollior frons ad laqueum, ad praecipitia, ad
|
|
qualemcumque vitae festinasset exitum? Tum civitas felix, tum numerus
|
5
|
iste minus invidiosus fuisset?
|
|
Volo, iudices, relicta iam hac quam ad rem publicam composui defen-
|
25.1
|
sione, transire ad eos qui praecipue irasci videntur, patres dico ipsos qui
|
|
abdicaverunt. Quibus hoc primum, iudices, dico: quam accipitis iniu-
|
|
riam? Malis vos sane filiis levastis et exonerata sunt vestra patrimonia.
|
|
Sinite illos perisse et, velut expositos in aliqua solitudine aut in maria
|
5
|
proiectos, nihil ad animum vestrum, nihil ad cogitationes pertinere.
|
|
Fortunam sibi quaerant. Quid ad vos quid sint postquam vestri esse
|
26.1
|
desierunt? Renati sunt novumque fatum quodammodo sortiti. Num
|
|
invidiam vobis faciunt? Hoc enim malebatis fortasse, ut oculis vestris
|
|
sordidati obversarentur, ut inpexi squalidique incederent? Verecunde
|
|
nomine severitatis dissimulatur vestra crudelitas; minus vos malos
|
5
|
patres putavimus. Quod quidem animadversioni sat est, pendunt poenas
|
|
magnumque supplicium miseri luunt. An vos in hoc demum creditis
|
27.1
|
paternam animadversionem, si esuriant, si inopia omnium deficiant
|
|
atque tabescant? Illud parum est, notari infamia? Illud parum est,
|
|
exulem esse domus suae, larum suorum? Nunc vos putatis esse felicem
|
|
quemquam horum aut hilarem? Experiatur aliquis et revocet. Et haec
|
28.1
|
quidem, iudices, duris atque asperis patribus, illa melioribus: 'Speravi'
|
|
inquit adulescens 'aliquam impetus vestri paenitentiam, credidi futurum
|
|
ut aliquando succurrerent initia infantiae, blandimenta pueritiae. Reser-
|
|
vavi filios iudiciis vestris et, si quando ignosceretis, in integro habui. Vos
|
5
|
aestimate causas propter quas expulistis: si credetis, satis poenarum
|
|
dederunt. Ego illud praesto, illud promitto: nihil postea turpiter fece-
|
|
runt.'
|
|
Ne tamen nimium iactare atque inputare videatur, illum quoque
|
29.1
|
misericordiae suae ordinem confitebitur. 'Unus' inquit 'fuit primo qui
|
|
sollicitaret hanc nimiam liberalitatem, aequalis aliqui et in studiis comes
|
|
et in lusibus. Hic fecit exemplum. Ausus est rogare proximus; nec adhuc
|
|
illud onerosum patrimonio videbatur. Inde factus est ordo; et iam legem
|
5
|
mihi videor dixisse misericordiae. Cui negarem? Omnes idem rogabant,
|
|
omnes idem excusabant, omnes idem pollicebantur. Ego vero,' inquit,
|
30.1
|
'quamdiu fuerit hoc patrimonium, sic ero, sic utar; et si defecerint
|
|
omnia, non tamen pauperem me putabo neque egentem, sed pro illis
|
|
paternis possessionibus hos ostendam cives, pro illo faenore hunc
|
|
populum. Et quae tanta patribus ira, quae tanta infelicitas nostrae civi-
|
5
|
tatis, quod rei publicae fatum, ut istud diutius aut pluribus necesse sit
|
|
<defendere>? Et ne vobis multum videar inputare: non sunt isti onerosi
|
31.1
|
facultatibus meis, non quos ampla, quia sic a parentibus meis constituta
|
|
est, fortuna graves sentiat. [quia] Vivimus parce: quantulum est enim
|
|
quod accipiunt, quantulum est quod exigunt! Vos fortasse plus con-
|
|
sumpseritis, patres, qui studia fovistis, qui ad hanc aetatem usque
|
5
|
vexistis; mihi servare cives satis est. Ac nihilominus, quod in istos
|
32.1
|
inpendo, si creditis, ipse frugalius vivo. Quidquid in hos confertur atque
|
|
congeritur, de meo est: detrahitur adulescentiae voluptatibus, detrahitur
|
|
concessis alioqui, quamdiu in his annis sumus, cupiditatibus. Duo
|
|
simul adsequor, quod et liberalius et frugalius vivo.'
|
5
|