SERMO
  Facilis et in promptu ratio est huic seni quod pertinet ad adfectum 270.1.1
[paenitentiae], quod pertinet ad aequitatem. Nisi tamen etiam iure
defenditur, verendum erit ne illum flentem iudices damnent. Diligenter
ergo pugnare circa legem debebimus. Et sane asperiores in controversia 2.1
partes fortasse recte declamatores relinquant: divisio paene hoc pro-
prium habet, ostendere ossa et nervos controversiae, et, secundum
meum quidem iudicium, idem praestare declamatio debet. Nam sine his
de quibus locutus sum caro ipsa per se quid sit intellegitis. Sed in 5
declamatione vestienda sunt haec, ut ex illis interiores vires habeat.
Finiamus ergo necesse est quid sit causa mortis. Tota enim lis et omne 3.1
discrimen controversiae in hoc positum est. Nam si ad finitionem partis
adversae accedimus, ut causa mortis sit qui attulerit causam alicui
moriendi, per quem factum sit ut aliquis moreretur, nullo modo defen-
dere nos possumus. Neque enim dubitabitur quin per hunc factum sit ut 5
ille moreretur qui filiam ad magistratum produxit, qui praecepit ut
mortem raptoris optaret. Nos ergo causam id esse mortis dicemus quod 4.1
nullis extra accidentibus causis mortem homini adferat, quod solum
mortem homini attulerit. Deinde dicemus, si accedendum sit finitioni
partis adversae, frequenter etiam honestissima in hanc calumniam cadere
posse. Subiungemus quaestionem an possit quisquam accusari quod 5.1
causa mortis fuerit in eo qui iure sit occisus. Sequitur quaestio an hic iure
sit occisus. Post haec licebit nobis dicere illa quae sola dicuntur.
DECLAMATIO
  'Qui causa mortis fuerit, capite puniatur.' Satis ostendit ipsa poena 6.1
eum demum teneri hac lege qui idem commiserit quod si occidisset.
Neque enim gravius quicquam adversus eum qui sua manu interfecerit
constituere potuit legum lator quam adversus eum qui causam praestitis-
set. Ergo [et] similitudine poenae etiam crimen par exigere debetis. Hoc 7.1
quo pertinet? Ne existimetis veram illam esse finitionem quam pars
diversa complectitur, ut per quemcumque steterit uti homo occidatur,
is continuo causa mortis fuisse videatur. Alioqui ista ratione et ille qui
nocentem accusavit causa mortis fuit, et ille qui testimonium in reum 5
dixit, etiamsi verum id fuit, causa tamen mortis haberi potest, et ille qui
adulteros marito prodidit causa mortis haberi potest, et ille qui
sceleratum produxit in publicum. Cur igitur hi accusari ista lege non 8.1
possunt? Quoniam non per ipsos tantum stetit, quoniam iure perierunt
ii quibus mors allata est. Sed hanc partem reservemus. Interim videamus 9.1
quid sit causa mortis. Nos id dicimus causam esse mortis quod homini
mortem attulerit solum, quod nullis extra accidentibus causis noxium
fuerit, quo homo periturus fuerit etiamsi nil ipse fecisset.
  Id quod dicimus tale est? Intuendae sunt res ipsae quae in crimen 10.1
deducuntur. Produxi filiam ad magistratum: quid hoc ad inferendam per
se pertinet mortem? Praecepi ut mortem optaret. Detrahe quod ille
raptor est, detrahe quod [et] lex raptorem interfici iubet, detrahe quod
filia mortem raptoris optavit: ipsum quod ego feci mortem homini 5
adferre non potuit. Non possum ergo videri causa mortis homini fuisse.
Quid feci? Quod innoxium erat si nihil ille fecisset. Fingite enim haec 11.1
accidere potuisse: produxi filiam, optare mortem iussi; ignoret sane quae
sit ad magistratus educta. Si potest dicere: 'nihil tale admisi', nihil
nocuerint ea quae ego feci. Quid ergo illi causa mortis fuit? Quod rapuit,
quod lex mortem constituit. Et hoc paene adversariorum confessione 12.1
manifestum est: non agunt cum ea quae optavit. Neque ego sum tam
durus ac demens ut pro salute filiam meam periculo meo opponam; sed
uti mihi hoc argumento licet, quoniam et illa tuta est. Eadem enim quae
dicuntur a me ab illa dicerentur: 'optavi mortem; num tamen hoc 5
nocuisset si adversus alium fecissem?' Quemlibet adprehendi ex turba 13.1
circumstantium credite; huius mortem optavit: num occidetur? Non, ut
opinor. Non ergo ipsa optio in causa mortis est, sed id propter quod
optio valet. Tuta est hac defensione filia mea, et (ut dixi) sententia
quoque accusatorum secura. Quid mihi accedit supra haec? Unum adhuc 14.1
patrocinium: non enim hoc tantum dico: 'si ille non rapuisset, causa
mortis non fuissem', sed illud etiam: 'si filia mihi non paruisset, causa
mortis non fuissem.'
  Haec, si non iure occisus esset, si errore tantum perisset, dicerem; 15.1
nunc illud utique inter me et partem diversam conveniat necesse est, non
posse eum accusari qui [unus vel] attulerit mortem nocenti si erit unus ex
iis de quibus paulo ante loquebamur, vel accusator vel testis vel iudex vel
index. Videamus igitur an iure raptor sit occisus, et sic agamus tamquam 16.1
adhuc vivat, tamquam adhuc de eo quaeratur, an occidi raptorem
oporteat. Non educo alteram filiam ad magistratus, nihil ut optet
praecipio. Filia mea vitiata est, ob hoc perît. Dico raptorem occidi
oportere. Nec statim nitor illa aequitate, ut dicam quam iustum sit eum 17.1
qui intulerit iniuriam interfici cum perierit illa quae accepit; de iure ipso
loquor. Lege comprehensum est ut rapta raptoris mortem vel nuptias
optet. Ut opinor, una causa legis huius fuit ut de raptore secundum vo- 18.1
luntatem raptae constitueretur. Alioqui multa accidere possunt propter
quae rapta non optet. Fingamus vitiatam esse eam quae loqui non possit:
num inpune iniuriam fecerit quoniam miserae fecit? Nutum nempe eius
aut vultum aut aliquod signum animi intueri oporteret. 'At id non est 5
optio, nec satis verba legis explebuntur.' Occideretur tamen raptor si id
velle raptam intellegeremus. Fingamus valetudinem consecutam raptae, 19.1
ut educi ad magistratus non posset. Deerit aliquid legi, vindicari tamen
eam tanto magis oportet quod credibile erit etiam ipsam valetudinem ex
iniuria natam. Quod si non utique (ut ex his manifestum est) vocem 20.1
raptae exigi oportet sed solam voluntatem, videamus iam an quae rapta
est mori raptorem voluerit. Plusne vobis videretur, iudices, si apud
magistratum locuta esset quam quod ad magistratum venire non ausa est,
quod oculos suos ostendere circumstantibus, ostendere luci non potuit, 5
ipsa sua manu vitam misera finivit? Da vires: occidet prius quae propter 21.1
hanc iniuriam perit. Dubium est scilicet quid factura fuerit si vixisset?
Raptorem ergo perire oportuit. Iam fortiter dico: quid interest quo modo 22.1
perierit? Cur ergo, si hoc modo poterat occidi, falso alteram filiam
eduxi? <Si> dicerem: 'luctus confuderat', si dicerem: 'dolor suadebat',
ignosceretis tamen; nunc mihi necessarium consilium praesens iniuria
dedit. Duas filias habueram, rapta erat altera, perierat. Munienda domus 5
fuit, et voce potissimum alterius virginis soror vindicanda, ne quis
dubitaret quid factura esset <in> iniuria sua.
  Partis quidem adversae impudentiam mirari satis non possum. Causam 23.1
mortis esse existimant eum propter quem perierit, cum eum cui causa
mortis fuerit occidi oportere constet, et raptorem perisse indignantur,
cum certum sit filiam meam propter raptorem perisse. Hoc isti causam
mortis vocant. Cur ergo occisum vindicari oportet quem certum esset, si 5
viveret, occidi oportere? Et haec omnia quae pro causa mea dixi, quibus 24.1
collegi me non esse obligatum huic legi, non temporis causa nec
praesentis periculi fingere me vel ex eo manifestum est, quod raptorem
aliter occidi: nam si id esset causa mortis quod isti videri volunt, hac lege
me ulcisci potuissem. 5
  Iamdiu me, iudices, circa iura morari scio longeque recessisse a 25.1
paternis adfectibus. Ergo ego in ultionem filiae meae nihil feci nisi quod
licuit? Adii magistratus, fortiorem puellae vocem imperavi, quia tutum
erat? Ego vero totos in medium profero adfectus: nec mihi in cogitatione
tum lex fuit, nec iura respexi, sed quae proxima vindicandae infelicis 5
filiae via occurrit, hanc intendi, hanc secutus sum. Bene cessit quod et
licuit. Age, si non habuissem quam educerem ad magistratus, cuius vice 26.1
me ulciscerer, non in publico, non in foro his me senilibus manibus
vindicassem? Tu, Fortuna, facies quod occurrerit; iam non potes efficere
ut paeniteat. Filiam perdidi: scio hoc minimum esse malorum meorum. 27.1
Sunt qui gravissimum existimant unicos perdere, et quotiens non habeant
ad quod solacium respiciant calamitatis, videtur sine medicina dolor.
Hoc gravius est, iudices, perdere alteram ex geminis. Cotidie mihi occur-
rit imago funeris mei. Quo magis placet filiae verecundia, quo magis 5
probitas, hoc validius subeunt cogitationes: talem miser perdidi. Si 28.1
tamen hoc vulnus intulisset fortuna, si casus, communi <me> mortalitatis
condicione solarer. Nunc miser filiam quo modo perdidi? Ante omnia
nec virginem nec nuptam. Qualis ego infelix vultus caesos alioqui
laceratosque ac laqueo tumentes pater vidi! Qui me motus, qui intus 5
aestus agitant! Quae fuit verecundia illa quae ultionem expectare non
potuit! Horret animus recordari, refugiunt cogitationes. Misera quid 29.1
passa est! Nec sane in causa raptus amor fuit, non propositum matrimonii,
non cupiditas nuptiarum. Nihil horum cogitavit qui nescît quam
rapuisset.