SERMO
|
|
Prima illa communis omnibus fere ex abdicatione pendentibus contro-
|
271.1.1
|
versiis quaestio, an utique necesse sit facere filio quidquid pater iusserit:
|
|
in his tamen controversiis quibus de praesenti agitur, non de praeterito.
|
|
Duo enim genera scitis esse abdicationum: aut obicitur quare fecerit
|
2.1
|
filius aliquid aut obicitur quare non faciat. Asperius est illud genus
|
|
abdicationum, in quo iam praeterît crimen nec emendationem recipit. In
|
|
hoc lenius versantur patres et filii paulo liberius, in quo est emendationis
|
|
locus.
|
5
|
DECLAMATIO
|
|
Ergo [non] omnia necesse est facere liberis quaecumque patres
|
3.1
|
imperant? Multa sunt quae fieri non possunt; et ideo iudicium consti-
|
|
tutum est adversus abdicantes quoniam recipiebat natura ut etiam patres
|
|
aliquando aut errarent aut iniuste imperarent.
|
|