SERMO
|
|
Post haec dicemus domui etiam honestam esse hanc contentionem;
|
271.10.1
|
adiuvabimus propositionem nostram ipsius patris iudicio.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Primo filio pugnare permisisti. Iterum, quamvis experimentum triste,
|
11.1
|
quod nunc maxime mihi opponis, iam haberes, pugnare tamen permisisti.
|
|
Quid est cur de me pessime sentias?
|
|
Omnis abdicationis causa ex timore tuo pendet. Et est quidem istud
|
12.1
|
inconsultum et sibi repugnans, abdicari filium indulgentia patris et
|
|
aliquem carere liberis orbitatis metu. Verum hanc quoque detrahere tibi
|
|
sollicitudinem volo.
|
|
Erat illud quod †a bono patre† et a pio dici posset: etiamsi pericu-
|
5
|
losum sit, tanti est mihi. Non tam me ducit gloria militaris, nec fama
|
|
victoriae: vindicandi mihi fratres sunt. An ego, qui paulo ante arma
|
13.1
|
(ignoscat patria, ignoscant leges!) minore sacramento tuli et contra
|
|
hostes sine respectu mei sanguinisque pugnavi, ubi mihi vindicandi sunt
|
|
fratres, et duo fratres, non pugnabo? Non vel discrimen vitae subibo?
|
|
Ego accederem tuo consilio si timerem. Sed multa sunt quae me
|
14.1
|
faciant fortiorem. Ante omnia adversarius iam fatigatus est: cogita quo-
|
|
tiens pugnaverit. Non dico quid fecerint hostes: non †inde† ceciderunt
|
|
fratres mei. Fortiorem me faciet melior conscientia, fortiorem faciet et
|
|
causa pugnae. Ille pro praemio pugnaturus est, quod iam bis accepit; ego
|
5
|
pugnaturus sum pro fratribus, pro pietate. Fortiorem me faciet et
|
15.1
|
fortuna: solet fatigari, solet, posteaquam nimium indulsit, in fine
|
|
deficere. Facit me fortiorem etiam usus quidam: pugnantem illum
|
|
saepius vidi. Scio quid maximum fratrem meum fefellerit, quomodo is
|
|
qui secundo loco pugnabat deceptus sit.
|
5
|
Illud autem plus quam verecundum et erubescendum nobis est:
|
16.1
|
pauper pugnare filium suum non vetat. Quantum tu adicis illi animi
|
|
quod times! Sed forsitan et incautiorem illum faciat haec ipsa fiducia.
|
|
Illud scio, favebit pugnanti mihi populus; scio futurum ut di inmortales
|
|
stent pro mea parte. Non solus mihi stare videbor: habebo in commilitio
|
17.1
|
fratrum meorum animas. Si quid est in animo praesagii, si quid in mente,
|
|
ipsa spe concipio victoriam, neque aliunde haec pertinacia venit. Non
|
|
precibus tuis, non minis terreor. Alioqui quid agis abdicando me nisi ut
|
18.1
|
non pugnem incolumi rerum mearum statu? Cogitabo de victoria,
|
|
cogitabo de vindicta. Si vero cum hac me infamia dimittis, iam nunc dico:
|
|
arma dimittam.
|
|