SERMO
  Potior in hac causa controversia quam lis est. Lis enim circa unum 272.1.1
factum versatur. In qua illae sunt quaestiones: an hoc enuntiare sit; an
etiamsi hoc est enuntiare, quisquis enuntiavit puniendus sit; an haec
punienda quod enuntiaverit. Cetera vero †controversiae† maiorem 2.1
cumulum habent: occisum praesidium et oppressus hostis et filius ille et
<mulier> hac causa egressa portas. Haec themata tractanda sunt omnia;
sed curae habendum ut suo quidque loco tractetur.
DECLAMATIO
  'Qui publica consilia enuntiaverit, capite puniatur.' Possum mirari, 3.1
iudices, hac lege ream esse feminam; neque <id> ideo dico quoniam non
etiam gravius puniendum sit si mentem prodendae rei publicae, per-
dendae civitatis in hoc sexu deprehenderimus, sed publica consilia
quomodo in feminam ceciderint invenire non possum. Quam quidem 4.1
ego postea adfectus necessitate merito defendam; interim defendere
verbis legis volo.
  Nam ut confiterer sic enuntiari consilia, satis poterat tamen vindictae
in eam expensum videri per tormenta. Deinde nec consilia enuntiasse 5
videtur, quae nobis rursus quid hostis ageret nuntiavit. Quid enim
dicitur fecisse? Indicasse venire auxilia. Hoc neque nostrae civitatis est
consilium neque ullius alterius iam tantum consilium. Enuntiare vero 5.1
aliud esse quam confiteri nemo adeo ignarus est loquendi ut nesciat.
Enuntiatio voluntatem habet et animum non coactum, confessio expres-
sam dolore multo necessitatem. Sed intellego non eam esse personam de
qua loquimur ut satis sit eximere eam accusationi. 5
  Volo ire per singula, cum tamen illud prius interrogavero vos, iudices, 6.1
an eadem ira eademque poena dignos putetis eos quos fortuna, quos vis,
quos dolor coegerit confiteri aliquid et eos quos odium rei publicae,
spes praedae, amor hostis in hanc egerit proditionem. Quod si nullo
modo apud quemquam bonorum virorum potest videri simile, iam et 5
quemadmodum in hostes inciderit videbimus et quanta necessitate con-
fessa sit. Ac satis erat primum illud dicere: quae filium in proelium misit, 7.1
cuius partus et sanguis in proelio stetit, cuius filius, dum nihil carius
habet patria, dum propulsare hostem vel morte sua vel sanguine vel
postremo corpore ipso morari studet, spiritum pro nobis in certamine
amisit, ita profecto institutus, ita a matre dimissus, hanc accusari 5
aequum est, cuius misereri satis non possumus? Nocte egressa est. Quis 8.1
hunc in matre, quis miratur adfectum tamquam novum? Ego vero plura
confitebor, et quae forsitan plane admiratione †eius† digna sint.
Noctem illam tenebrasque non timuit, horridam ipsius loci in quo
pugnatum erat imaginem tulit. Haec per sanguinem humanum et per 5
fracta tela et per mixta virorum equorumque corpora quaesivit filium
suum, et, ne in totum nulla sua culpa incidisse in hostes videatur, planxit
et deos invocavit. Neminem puto hactenus irasci calamitatibus. Cetera 9.1
iam inputari ipsi non possunt. Hostibus confessa est, nondum dico
torta—illud satis est dicere: femina. Si mehercule primae tantum minae
ac timor ille exercitus qui modo feliciter pugnaverat confudisset feminam
orbam, stupentem malis, erat tamen res digna venia: confessa est cum 5
torqueretur. Ubi tantum robur animi, ubi tam firmam solidamque 10.1
mentem quae non dolore vincatur, non ignibus cedat, non verberibus
ingemiscat? Hanc vero satis fortiter ac supra sexum suum fecisse credo
quod nihil dixit antequam torqueretur. In his tamen necessitatibus, in 11.1
his malis num demonstravit aditus quibus in urbem venire possent, num
proposita nostra, num occultam civitatis voluntatem patefecit? Cum
torqueretur, minata est.
  'At oppressa sunt auxilia a sociis missa.' Si damna bellorum deflere 12.1
hic, iudices, vacat, plura perdidimus, et aciem illam quae circa filium
miserae huius iacet: tot fortissimi cives nostri ceciderunt. Si vero lex ista
belli est, si nulla umquam tam incruenta victoria contigit quae non
haberet aliquam tristitiae recordationem, pensavimus omnia ista victoria 5
†recuso† ut possit videri secundis ominibus et quadam providentia pro
nobis deorum inmortalium factum ut haec caperetur. Intrassent civita- 13.1
tem hostes; nobis et somno sepultis et securis ab omni cogitatione bello-
rum totus subito in visceribus ipsius urbis hostilis apparuisset exercitus,
nec prius desisset quam incenderet opprimeret diriperet.
  Hic, si placet, feminae animum et in amorem patriae adsumptas 14.1
culpate vires. Discussit vincula illa; quae (ut parcissime dicam) hostis
imposuerat, femina, anus, torta rupit. Quaeritis quo animo fecerit?
Cogitate quid passura fuerit deprehensa: torta est antequam offenderet.
Iterum ingressa nocturnum iter, non confusa tenebris, non periculo, 15.1
vicit cursu aetatem sexum infirmitatem. Secuti cives quidquid dixerat,
quidquid fecerat mater. Salus ergo civitatis et victoria qua nunc gaude-
mus huic debentur. Hoc est enuntiare?