SERMO
|
|
Actionem oportet esse summissam et blandam. Nam primum omnium
|
280.1.1
|
dicendum est ei adversus socerum; deinde ita dicendum est ut sciamus
|
|
hoc agere eum, ut socer sit; praeterea causa illius nihil habet †firmius
|
|
quam sit aliena†. Etiam sollicitudo quodammodo temperanda est, ut
|
|
neque desperare neque securus esse videatur.
|
5
|
Sed modus et color declamationis sic ducendus est, quaestiones illae
|
2.1
|
erunt: an educi rapta nisi protinus possit; an, etiam si tempore inter-
|
|
posito potest, possit tamen post nuptias; an, quia ante educi non potuit
|
|
raptor, nunc educi debeat; quo animo pater educere ad magistratus velit;
|
|
an patiente eo qui educendus est contradicere liceat, an aequum sit; quo
|
5
|
animo hic contradicat.
|
|
Scio posse quaeri an illa quaestio quae ad personam pertinet [et] in
|
3.1
|
prima parte ponenda sit †quae a me supra constituta est†. Ego aliquid
|
|
in hoc ordine etiam thema spectavi: quo loco ponitur illud, quod tacente
|
|
raptore hic loquatur †quid velit†. Spectavi et illud, quod adfectibus qui
|
|
secuturi sunt magis haec quaestio quam ulla alia coniuncta est.
|
5
|
DECLAMATIO
|
|
Si contradiceret ipse qui rapuit, id est, si timeret, sic pro se ageret:
|
4.1
|
educere tibi ad magistratus raptorem non licet nisi statim. Quare?
|
|
Quoniam omnium vel poenarum vel praemiorum tempus aut consti-
|
|
tutum est aut praesens. Quotiens finitur dies, expectandus, quotiens
|
|
vero non differtur, praesens est. Itaque sicut, <si> dies finiatur, nihil
|
5
|
ultra eum iuris futurum est, ita die non praefinito proximum esse mani-
|
|
festum est [nihil ultra proximum ius sit]. Id porro quod in quolibet iure
|
5.1
|
alio manifestum foret in hac lege apertius est. Quid enim dicit? 'Rapta
|
|
raptoris mortem vel nuptias optet.' Neutra res est quam differri
|
|
oporteat: sive is est raptor qui poenam mereatur, non meretur advo-
|
|
cationem, sive ignoscitur raptori, non debent habere moram nuptiae vel
|
5
|
inchoatae.
|
|
Si tantum non statim educeres, haec fortiter dicerentur; nunc educere
|
6.1
|
vis post nuptias. Utrum igitur iure prius an aequitate consistes? Ius ipsa
|
|
legis positione manifestum est. Nam cum raptam educi in hoc iubeat, ut
|
|
mortem vel nuptias optet, manifesto ostendit eam educi oportere cui
|
|
utrumque liberum sit. Praeterea iam ne raptae quidem nomen habere
|
7.1
|
potest quae nupta est. Sicuti nomen pupillorum legitimo tempore
|
|
finitur, sicut orbam nemo post nuptias dixerit, sicuti virginis appel-
|
|
lationem nox illa maritalis aufert, ita ne rapta quidem dici potest quae
|
|
maritum habere coepit. Licet igitur raptae permissum sit quocumque
|
5
|
tempore optare, nuptae optare permissum non est. Haec ex lege mani-
|
8.1
|
festa sunt, illa ex aequitate. Ante omnia non tam duram esse lex voluit
|
|
condicionem ut semper raptor puniretur: ideo et misericordiae locum
|
|
fecit. Et †idcirco† iam non ad ipsum tantummodo qui rapuit sed etiam
|
|
ad eum qui duxit pertinet, qui certe nihil peccavit, qui certe manere
|
5
|
potuit.
|
|
Hoc loco mihi illud opponitur, non potuisse ante educi eum. Quasi
|
9.1
|
vero intersit causae qua ratione ius interierit! 'Profugerat' inquit
|
|
'raptor.' Scio quid facillimum sit dicere: persecutus esset, inquisisset; si
|
|
verus hic dolor, si vera indignatio erat, non omisisset. Non hoc illi profuit,
|
|
quod profugit, sed illud, quod redire permisisti. Fortasse enim contentus
|
5
|
fueras hac ipsa poena exilii, satis vindicatum te credideras. Ne illud
|
10.1
|
quidem verendum, ne raptoribus exemplum profugiendi permittamus si
|
|
optari adversus eos amplius non potuerit. Satis enim magnum suppli-
|
|
cium hoc est et certum. Nam is qui permanserit sperare et nuptias
|
|
poterit, etiamsi mortem timebit; ei vero qui profugerit exilium sine
|
5
|
dubitatione erit patiendum.
|
|
Haec diceret ipse, quae nunc ego dico quoniam ille non dicit et obstare
|
11.1
|
[nihil hoc loco] putat ius. Si non possem reddere rationem, iudices,
|
|
quantum mea interesset id quod vindico, illud tamen responderem: 'Pro
|
|
iure loqui nemini non licet. Conveniat inter vos fortasse (hoc est quod
|
|
me sollicitissimum facit): loquar tamen pro lege, loquar pro aequitate.'
|
5
|
Quid si vero hoc, ut paulo ante dixi, aliquanto magis ad me quam ad
|
12.1
|
raptorem pertinet? Periclitor enim nuptiis, periclitor matrimonio, non
|
|
una nocte cognito, nec propter errorem fortasse nec propter iniuriam, sed
|
|
delecto, sed probato, sed impetrato.
|
|
Temptat me adversus haec socer spe fallere, et non palam ostendit
|
13.1
|
quid sit optaturus. Ita blanditur tamen actioni. Libenter, iudices,
|
|
credo, remansura est in meo matrimonio. Misereor raptoris, neque
|
|
ego primus coepi. Misereor: erravit fortasse. Ut scelus commiserit
|
|
homo, dum periclitatur etiam imago poenae me confundit. Hoc
|
5
|
cum mihi accidat, quid accidere potest puellae? Neque ego tamen
|
|
illum defendo. Fecit enim rem improbam, fecit rem inconsultam. Sed
|
|
exulavit, sed afuit. Haec si confiderem, illud vero ad metus pertinet. Et
|
14.1
|
tamen non ego de uxore diffido, non de animo illius dubito: alioqui
|
|
minus sollicitus essem. Scio meruisse me ut amarer, scio obsecutum, scio
|
|
omnia maritalia officia plena indulgentia consecutum. Illud dubito, quid
|
|
possit cum educta fuerit ad magistratus, cum ille periturus iacuerit ad
|
5
|
pedes, cum produxerit propinquos, cum amicos. Quare alius dicat
|
15.1
|
uxori meae: 'amo et ideo rapui'? Quare sit qui contra me dicat:
|
|
'miserere'? Timeo favorem illum populi, misericordiam civitatis. Quid
|
|
autem fieri iniquius potest quam abduci mihi uxorem propter quam
|
|
aliquando raptor ausus sit reverti? Qui ipse satis indicavit non esse legi
|
5
|
locum, quod reversus est. Confundit me maxime spes illius: cum timeret
|
|
profugit; at nunc educi se patitur.
|
|
Silentium quidem uxoris meae ego †vero† neque suspectum habeo
|
16.1
|
neque timeo: decet hoc matronalem pudorem; et si educta ad magistratus
|
|
fuerit, hoc illam maxime facturam arbitror, ut taceat. Quare, socer, tu
|
|
opta. Si hoc quaesisti educendo raptorem ad magistratus, ut con-
|
17.1
|
funderes, ut terreres, ut te metu illius vindicares, intellectum artificium
|
|
tuum est: non timet. Tuere nuptias quas iunxisti, tuere matrimonium
|
|
quod copulasti; istum raptorem puta abesse.
|
|