SERMO
|
|
An omnia quae adversus voluntatem patrum admissa sunt debeant
|
286.1.1
|
abdicatione puniri; an propter id debeat abdicari quod lege fecerit.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Feliciores patres sic irasci solent: 'nihil non facere debuisti secundum
|
2.1
|
meam voluntatem: obicio tibi munus lucis.' Iactat se potestas illa patrum
|
|
etiam in magistratus, etiam in victores. Non exigo tamen ut facias quod
|
|
iubeo: peto ut facias quod rogaverim. Quod si certe non sufficeret ad
|
3.1
|
abdicationem, multum proficeret ista defensio: non dicit tamquam patri
|
|
'oportuit facere', sed 'licuit mihi' tamquam alieno. 'Lex est quae per-
|
|
mittat adulterum cum adultera occidere.' Sic agam hoc tamquam caedis
|
|
causam? Quod si facerem, ignosceretur mihi. Maior sit eorum libertas
|
4.1
|
qui matrimonia iunxerunt, qui per vota venerunt: vos vero qui nuptias
|
|
facitis in poenam, ad quos uxores per lictorem deducuntur, id vindicare
|
|
non potestis quod sic impetratis. Sed ut omnia praetermittam, nihil
|
5.1
|
praeter animum patris aestimare debuisti. Ceteris forsitan defendi
|
|
legibus possis: ea quae ad patris te obligavit voluntatem exui non
|
|
potes. Abdico te vel quod unicum vel quod alterum perdidi.
|
|
Eligat ipse qualem sortiri velit patrem, mitem an fortem: det mores,
|
6.1
|
dum custodiat quos dederit. Cum adulteros occideris, necesse habes
|
|
severum patrem sortiri. Abdico raptorem; necdum dico cuius, hoc certe
|
|
dico: rapuisti virginem, pacis faciem turbasti, fecisti propter quod iuste
|
|
occidi posses. Adisti me praeterea, et propter te sollicitus fui; quod erat
|
7.1
|
gravissimum, necesse habui rogare. Si rapuisti fratris tui sponsam, non
|
|
sufficit severitas; non sum iracundus: non est haec vulgaris libido, sed
|
|
incestum. Tu expugnare absentem fratrem ausus es, et fecisti ut
|
|
videretur puella parum pudice fecisse.
|
5
|
Quid respondes? Quid dicis? Solent ista sic defendi: 'iuvenis erravi, et
|
8.1
|
amore lapsus sum.' Vis igitur ignoscam? Nihil est gratius inpositam
|
|
severitatem personae detrahi. Do vitiis veniam, habes patrem lenem,
|
|
mitem, sceleribus ignosco: redde rationem cur nunc tu occideris fratrem.
|
|
Quod tantum scelus inveniri potest quod parricidio vindicandum sit?
|
9.1
|
Ubi sunt illa praecepta quibus monebam ut concordes essent fratres?
|
|
Parum est dicere, voluisti occidere: potuisti. Non deriguit mens? Non
|
|
soluta dextera est? Non obstipuisti propius scelere admoto?
|
|
Sed qua causa occidisti? 'Violaverat matrimonium.' Adice 'frater'.
|
10.1
|
Non continget tibi sic agere quasi marito. Tu enim profecto nocens, qui
|
|
sponsam abduxisti sic amantem. Nunc intellego quantam iniuriam
|
|
fecerim puellae quae coacta est te habere maritum cum altero carere non
|
|
posset. Acrius incalescunt ignes legitimi, utique cum inciderunt in rudes
|
5
|
animos. Deprehendisti in adulterio? Si ullus in te pudor est: maritus
|
|
fuerat, si per te licuisset.
|
|