SERMO
  An quidquid pater voluit filio facere necesse sit; an viro forti; an 287.1.1
abdicari propter praemium possit.
DECLAMATIO
  Duo haec, ut opinor, obicis mihi, pater: et quod desertoris vitam 2.1
optaverim et quod abolitionem iudicii non optaverim. Optavi vitam:
puta nocentem, sed fratris. Alieni quoque iuvenis, aequalis mei, miser-
tus fuissem; subisset illa cogitatio: 'Infelices huius parentes! Non tam
reprehensione dignus est desertor quam laude vir fortis.' Post hoc obicis 3.1
mihi quod de innocentia tua nihil timui. Sciebam quomodo vixisses,
quomodo causam tuam egissem: ego enim domum nostram in acie
defendi. Accedit quod qui semel delatus est reus non potest absolvi nisi
accusetur; omnes dixissent: 'causae patris diffidit vir fortis.' Nihil aliud 5
egissem quidem. Et quid futurum erat? Si impetrassem, non absol-
vereris; si non impetrassem, damnareris. Adfui tibi; non inputo: neque 4.1
enim tu ideo absolutus es—vicit causa, vicit innocentia. Ego nihil inputo
nisi quod bene speravi de causa tua.
  Ecquid igitur, pater, gratularis tibi? Omnes salvi sumus. Nam de
fratre noli desperare: saepe rediere virtutes. Iam domi habet exemplum. 5
In periculo mortis fuit; scit quale sit deserere, quale fortiter facere.
Denuntio tibi, frater, tollas istam ignominiam.