SERMO
  Indubitate pater hic timet ne et ille tyrannus fiat; sed non debet illum 288.1.1
facere suspectum, alioqui reus erit; non mittetur autem in exilium <nisi>
suspectus.
  'Tyrannicida optet quod volet.' Prima illa communia: nihil excipi.
Illud proprium, plus deberi huic tyrannicidae, qui senex duos et filios 5
occiderit. Invidiosum itaque erat si quid petisset pertinens ad gratulati-
onem.
DECLAMATIO
  Tyrannos genui: nunc opto ut filius exulet. Quod mihi et citra 2.1
praemium licebat, hoc et pro praemio peto et pro ipso iuvene. Nihil dico
de fato domus nostrae, non persequor rationem quoque metus mei;
illud interim contentus sum dicere: 'Supervacui sunt metus, nihil
imminet. Sed expectat ista plerumque sapientia gravior: quid tu accidere 5
credis illis qui liberos habent, quid maritis? Pater timeo.' Sed rationem 3.1
metus habent, sive (ut maxime vereor) fatum istud est domus nostrae:
ignosces enim quod filios meos ultra mortem persequor. Nihil de illo
timui qui primus tyrannus fuit; isdem praeceptis erat educatus quibus
tu. Illo occiso timere non debui ne quis ex vobis idem cogitaret. 5
Occupavit tamen arcem alter, non in totum sua culpa: difficile fuit
obstare illis qui convenerant †tyranno priore† velut ad heredem. Non 4.1
potes tutus esse in ea civitate in qua timeris. Nihil cogitasti: timeo dum
innocens es. Vereor ne si quis te occiderit videatur tyrannicidium fecisse.