SERMO
|
|
An utcumque sepultum eruere non liceat; an ei non licuerit quae
|
299.1.1
|
potuit prohibere; an etiam <ut> non iure fuerit sepultus. Hinc speciales
|
|
quaestiones, utrum lex damnatum tantum parricidii an revera parricidam
|
|
prohibeat sepeliri; an ille parricida fuerit. In hoc probativae duae, altera
|
|
pathetice, altera pragmatice, id est, adfectus et iuris quaestiones: an
|
5
|
damnatus sit sua sententia qui sibi manus attulit; an et de illo iudicatum
|
|
sit cum frater eius convictus sit. An non possit quisquam mortuus
|
2.1
|
damnari; etiam ut alius nemo possit, an is utique potuerit qui in reatu
|
|
periit. Ultima [pelagi] qualitas, in qua totius controversiae vires sunt:
|
|
quale huius factum, utrum venia dignum an damnatione sit; in qua
|
|
tractatione patheticos pro re publica indignandum.
|
5
|
DECLAMATIO
|
|
Sepulti ergo essent et aeterna quiete conditi iacuissent parricidae
|
3.1
|
manes iuxta patris latus, ut, quod diis hominibusque videatur indignum,
|
|
tumulo tectus videretur cui leges terram negant, in cuius cruciatus cum
|
|
omnia commenta sit antiquitas citerior est tamen poena quam scelus,
|
|
cuius statim ora oculosque a iudicio lex iussit obduci, ne hunc iucundum
|
5
|
caeli aspectum polluerent taetri oculi, cui lucem vivo, fluitanti mare,
|
4.1
|
naufrago portum, morienti terram, defuncto sepulcrum negat? Quem
|
|
in poena sua iubet vivere, huic tumulum et exequias persolvi fas fuit?
|
|
Adeone omnia <iura> perierunt ut ex duobus meliore loco habendus sit
|
|
manifestior parricida?
|
5
|
Tu vero, puella tam honesti adfectus, quidquid tacita pietate suggeris
|
5.1
|
vel his audientibus refer. Mihi crede, modo adprobasti nihil te de
|
|
fratribus tuis solere mentiri. 'Dies' inquit 'noctesque miseranda patris
|
|
umbra circumvolat, qualis erat cum mandatum daret. Modo minax atque
|
|
effera, repente summissa, his me vocibus (ut sciatis) appellat: "Tu
|
6.1
|
quidem, filia, parricidam postulasti; eodem crimine, isdem argumentis,
|
|
communibus utrique legibus iudiciisque qui supererat damnatus est.
|
|
Nunc unus superest dolor, quod parricida sepultus est, quod aeterna
|
|
quiete compositus sepulcro meo parricida patrem premit. Aude nunc
|
5
|
aliquid puella fortius, et ab hoc utique me vindica quem ego occidi.
|
|
Expulsus sedibus meis contactum illius fugio. Quid agis, infelix puella?
|
|
Ecquid agnoscis alterum patris mandatum?"' Itaque ut primum accessit
|
7.1
|
ad tumulum, sponte resoluta lapidum compage, impios cineres in editum
|
|
terra suggessit, onerosa etiam inferis monstra in lucem redundare visa
|
|
sunt. Dii boni, post haec quisquam queretur cur ex duobus parricidis
|
8.1
|
neuter iaceat tamquam pater, uterque tamquam frater?
|
|