| SCRIBONIVS LARGVS CALLISTO SVO SALVTEM | |
| Inter maximos quondam habitus medicos Herophilus, Cai Iuli Calliste, | ep(1).1 |
| fertur dixisse medicamenta divum manus esse, et non sine ratione, ut | |
| mea fert opinio: prorsus enim quod tactus divinus efficere potest, id | |
| praestant medicamenta usu experientiaque probata. animadvertimus | |
| itaque saepe inter deliberationes contentionesque medicorum auctori- | 5 |
| tate praecellentium, dum quaereretur, quidnam faciendum aut qua ra- | |
| tione succurrendum sit aegro, quosdam humiles quidem et alioquin igno- | |
| tos, usu vero peritiores, vel (quod fateri pudet) longe summotos a disci- | |
| plina medicinae ac ne adfines quidem eius professioni, medicamento effi- | |
| caci dato protinus velut praesenti numine omni dolore periculoque li- | 10 |
| berasse aegrum. quamobrem spernendi quidem sunt, qui medicinam spo- | ep(2).1 |
| liare temptant usu medicamentorum, non a medendo, sed a potentia | |
| effectuque medicamentorum ita appellatam, probandi autem, qui omni | |
| modo succurrere periclitantibus student. ego certe aliquotiens magnum | |
| scientiae consecutus sum titulum ex usu prospere datorum medicamen- | 5 |
| torum multosque ex eadem causa non mediocrem gloriam tulisse memini. | |
| est enim haec pars medicinae vel maxime necessaria, certe antiquissima | |
| et ob hoc primum celebrata atque inlustrata, siquidem verum est anti- | |
| quos herbis ac radicibus earum corporis vitia curasse, quia timidum ge- | |
| nus mortalium inter initia non facile se ferro ignique committebant. quod | 10 |
| etiam nunc plerique faciunt, ne dicam omnes, et nisi magna compulsi ne- | |
| cessitate speque ipsius salutis non patiuntur sibi fieri, quae sane vix sunt | |
| toleranda. cur ergo aliqui excludant medicinam ex usu medicamentorum, | ep(3).1 |
| non invenio, nisi ut detegant imprudentiam suam. sive enim nullum ex- | |
| perimentum eius generis remediorum habent, merito accusandi sunt, | |
| quod tam neglegentes in tam necessaria parte artis fuerint, sive experti | |
| quidem sunt eorum utilitatem, denegant autem usum, magis culpandi | 5 |
| sunt, quia crimine invidentiae flagrant, quod malum cum omnibus ani- | |
| mantibus invisum esse debeat, tum praecipue medicis, in quibus nisi ple- | |
| nus misericordiae et humanitatis animus est secundum ipsius professionis | |
| voluntatem, omnibus diis et hominibus invisi esse debent. idcirco ne | ep(4).1 |
| hostibus quidem malum medicamentum dabit, qui sacramento medici- | |
| nae legitime est obligatus (sed persequetur eos, cum res postulaverit, ut | |
| militans et civis bonus omni modo), quia medicina non fortuna neque | |
| personis homines aestimat, verum aequaliter omnibus implorantibus | 5 |
| auxilia sua succursuram se pollicetur nullique umquam nocituram profi- | |
| tetur. | |
| Hippocrates, conditor nostrae professionis, initia disciplinae ab iure- | ep(5).1 |
| iurando tradidit, in quo sanctum est, ut ne praegnanti quidem medicamen- | |
| tum, quo conceptum excutitur, aut detur aut demonstretur a quoquam | |
| medico, longe praeformans animos discentium ad humanitatem. qui enim | |
| nefas existimaverint spem dubiam hominis laedere, quanto scelestius | 5 |
| perfecto iam nocere iudicabunt? magni ergo aestimavit nomen decusque | |
| medicinae conservare pio sanctoque animo quemque secundum ipsius | |
| propositum se gerentem: scientia enim sanandi, non nocendi est medi- | |
| cina. quae nisi omni parte sua plene excubat in auxilia laborantium, non | |
| praestat quam pollicetur hominibus misericordiam. desinant ergo, qui | ep(6).1 |
| prodesse adflictis aut nolunt aut non possunt, alios quoque deterrere ne- | |
| gando aegris auxilia, quae per vim medicamentorum frequenter exhiben- | |
| tur. etenim quasi per gradus quosdam medicina laborantibus succurrit. | |
| nam primum cibis ratione aptoque tempore datis temptat prodesse lan- | 5 |
| guentibus; deinde, si ad hos non responderit curatio, ad medicamento- | |
| rum decurrit vim: potentiora enim haec et efficaciora quam cibi. post, ubi | |
| ne ad haec quidem cedunt difficultates adversae valetudinis, tunc coacta | |
| ad sectionem vel ultimo ad ustionem devenit. at Asclepiades, maximus | ep(7).1 |
| auctor medicinae, negavit aegris danda medicamenta: quidam enim hoc | |
| mendacio etiam pro argumento utuntur. poteram tamen, si verum id | |
| esset, dicere: viderit Asclepiades, quid senserit; forsan non omnino in | |
| hanc partem animum intendit. homo fuit, parum feliciter se in hoc ne- | 5 |
| gotio gessit. non deterreor persona, cum rem manifeste prodesse videam. | |
| nunc vero cum tam impudenter comminiscantur de eo, quid possum ultra | |
| dicere nisi genere quodam parricidium ac sacrilegium eos committere, qui | |
| haec dicunt? ille enim febricitantibus vitiisque praecipitibus correptis, | ep(8).1 |
| quae ὀξέα πάθη Graeci dicunt, negavit medicamenta danda, quia cibo | |
| vinoque apte interdum dato remediari tutius eos existimavit. ceterum in | |
| libro, qui Parasceuasticon, id est praeparationum, inscribitur, contendit | |
| ultimae sortis esse medicum, qui non ad singula quaeque vitia binas ter- | 5 |
| nasque compositiones et expertas et protinus paratas habeat. vides ergo, | |
| quam non placeat Asclepiadi usus medicamentorum, cui, nisi plura quis | |
| ad quodque genus vitii medicamenta composita habeat, non videtur di- | |
| gnus professione medicinae. sed ista licentia nomine tantummodo medi- | ep(9).1 |
| corum propter quorundam neglegentiam latius processit. raro enim ali- | |
| quis, priusquam se suosque tradat medico, diligenter de eo iudicat, cum | |
| interim nemo ne imaginem quidem suam committat pingendam nisi | |
| probato prius artifici per quaedam experimenta atque ita electo, habeant- | 5 |
| que omnes pondera atque mensuras exactas, ne quid errorum in rebus | |
| non necessariis accidat: videlicet quia sunt quidam, qui pluris omnia | |
| quam se ipsos aestimant. itaque sublata est studendi cuique necessitas, | |
| et non solum antiquos auctores, per quos consummatur professio, qui- | |
| dam ignorant, sed etiam comminisci falsa de his audent. ubi enim delec- | ep(10).1 |
| tus non est personarum, sed eodem numero malus bonusque habetur, | |
| disciplinae ac sectae observatio perit, quodque sine labore potest contin- | |
| gere idemque dignitatis utilitatisque praestare videtur posse, unus quis- | |
| que id magis sequitur. sic ut quisque volet, faciet medicinam. quosdam | 5 |
| enim a perverso proposito nemo potest movere et sane omnibus permisit | |
| liberum arbitrium magnitudo professionis. multos itaque animadverti- | |
| mus unius partis sanandi scientia medici plenum nomen consecutos. | |
| Nos vero ab initio rectam viam secuti nihil prius in totius artis percep- | ep(11).1 |
| tione, qua homini permittitur, iudicavimus, quia ex hac omnia commoda | |
| nos consecuturos existimabamus, non medius fidius tam ducti pecuniae | |
| aut gloriae cupiditate quam ipsius artis scientia. magnum enim et supra | |
| hominis naturam duximus posse aliquem tueri et recuperare suam et unius | 5 |
| cuiusque bonam valetudinem. itaque ut ceteris partibus disciplinae, ita | |
| huic quoque, quae per medicamenta virtutem suam exhibet, curiose in- | |
| stitimus, eo magis quod percipiebamus in dies ex usu profectus eius, quos | |
| interdum supra fidem atque opinionem plurimorum exhibebamus. sed | ep(12).1 |
| quid ultra opus est probare necessarium usum esse medicamentorum, | |
| praecipue tibi, qui, quia percepisti utilitatem eorum, idcirco a me compo- | |
| sitiones quasdam petisti? ego autem memor humanitatis tuae candoris- | |
| que animi tui, quem omnibus quidem hominibus plene, mihi autem etiam | 5 |
| peculiariter praestas, non solum quas desiderasti, verum etiam si quas | |
| alias de expertis in praesenti habui, in hunc librum contuli. cupio enim | |
| medius fidius, qua possum, tuae in me tam perseveranti benevolentiae | |
| respondere adiutus omni tempore a te, praecipue vero istis diebus. ut pri- | ep(13).1 |
| mum enim potuisti, non es passus cessare tuae erga me pietatis officium | |
| tradendo scripta mea Latina medicinalia deo nostro Caesari, quorum po- | |
| testatem tibi feceram, ut ipse prior legeres simpliciterque indicares mihi, | |
| quid sentires: plurimum enim iudicio tuo tribuo; tu porro candidissimo | 5 |
| animo et erga me benevolentissimo diligentiam meam sub tanti nominis | |
| editione non verbis, sed re probasti periculumque non minus tu iudicii | |
| quam ego stili propter me adisti, quo tempore divinis manibus laudando | |
| consecrasti. fateor itaque libenter unicas me tibi gratias agere, quod et | ep(14).1 |
| prius quam rogaveris consummasti amicissimo affectu vota mea et quod | |
| contigit mihi favore plenissimo tuo maturiorem percipere studii huius mei | |
| fructum ac voluptatem. ignosces autem, si paucae visae tibi fuerint com- | |
| positiones et non ad omnia vitia scriptae: sumus enim, ut scis, peregre | 5 |
| nec sequitur nos nisi necessarius admodum numerus libellorum. postea | |
| tamen, si et tibi videbitur, ad singula quaeque vitia plures compositiones | |
| colligemus. oportet enim copiam quoque earum selectam haberi, quoniam | |
| revera quaedam quibusdam magis et non omnes omnibus conveniunt | |
| propter differentiam scilicet corporum. quarum initium a capite faciemus | ep(15).1 |
| (summum enim et quasi primum locum hoc obtinet) dantes operam, ut | |
| simplicia prima ponamus: interdum enim haec efficaciora sunt quam ex | |
| pluribus composita medicamenta. erit autem nota <𐆖> denarii unius pro | |
| Graeca drachma: aeque enim in libra denarii octoginta quattuor apud | 5 |
| nos sunt sicut drachmae apud Graecos incurrunt. primum ergo ad quae | |
| vitia compositiones exquisitae et aptae sint, subiecimus et numeris no- | |
| tavimus, quo facilius quod quaeretur inveniatur; deinde medicamento- | |
| rum, quibus compositiones constant, nomina et pondera vitiis subiunximus. | |
| Ad capitis dolorem primis diebus, etiam in febre I | ind.1 |
| Item ad eundem aliud II | |
| Ad capitis dolorem plurium dierum III | |
| Ad capitis dolorem omnem IIII | |
| Ad capitis dolorem, cum inveteraverit V | 5 |
| Purgatio capitis per nares VI | |
| Alia purgatio per nares VII | |
| Alia purgatio VIII | |
| Purgatio capitis per os IX | |
| Sternutorium ad diuturnum capitis dolorem X | 10 |
| Ad capitis omnem dolorem et quamvis veterem quae res | |
| in perpetuum sanat XI | |
| Ad comitialem morbum simplicia IIII, compositum unum XII | |
| Ad eundem aliud XIII | |
| Ad eundem aliud XIIII | 15 |
| Ad eundem aliud XV | |
| Ad eundem aliud XVI | |
| Ad eundem aliud XVII | |
| Ad eundem aliud XVIII | |
| Item collyria lenia | 20 |
| Ad conturbationes et epiphoras oculorum simplex res quae | |
| omni collyrio melius facit XIX | |
| Ad easdem collyrium XX | |
| Ad easdem aliud ex plantaginis suco mirificum XXI | |
| Ad easdem διαγλαύκιον nove factum XXII | 25 |
| Ad plurium dierum ἐπιφορὰν cum glutinosa lacrima fluit XXIII | |
| Aliud collyrium ad tenuem lacrimam et ad pustulas | |
| et ulcera pura XXIIII | |
| Collyrium ad sordida ulcera et crustas, quas ἐσχάρας | |
| Graeci vocant. item ad carbunculos, pustulas, aspritudi- | 30 |
| nem palpebrarum recentem XXV | |
| Collyrium lene quod facit ad tenuem et acrem lacrimam, | |
| pustulas et ad ustiones et ulcera. item ad solutas cicatrices: | |
| quod quidam Ἀθήνιππον, alii διασμύρνης vocant XXVI | |
| Aliud ad idem ψιττακινόν XXVII | 35 |
| Collyria acria et perichrista ad cicatrices extenuandas et | |
| palpebrarum aspritudinem XXVIII | |
| Alio modo ad idem XXIX | |
| Ad palpebras perungendas XXX | |
| Aliud quo Augustus usus est XXXI | 40 |
| Collyrium ψωρικὸν ad caliginem et aspritudinem oculorum | |
| siccamque perturbationem quam ξηροφθαλμίαν Graeci | |
| vocant XXXII | |
| Aliud ad caliginem et aspritudinem XXXIII | |
| Aliud ad idem, quod magis mulieribus convenit XXXIIII | 45 |
| Ad cicatrices extenuandas veteres et caliginem et aspritu- | |
| dinem acrem quod semel inunctum plurium dierum effec- | |
| tum exhibet XXXV | |
| Collyrium quod proprie ad aspritudinem et callositatem | |
| palpebrarum facit XXXVI | 50 |
| Liquidum medicamentum ad veterrimam aspritudinem pal- | |
| pebrarum et callos durissimos XXXVII | |
| Aliud liquidum medicamentum ad suffusiones XXXVIII | |
| Ad auriculae dolorem et tumorem simplicia bene facientia | |
| sex XXXIX | 55 |
| Ad idem compositum ex duabus rebus mirificum XL | |
| Ad tumorem et exulcerationem aurium XLI | |
| Aliud ad carnem in foramine auris excrescentem XLII | |
| Ad parotidas simplex XLIII | |
| Compositio ad idem XLIIII | 60 |
| Alia compositio ad easdem antequam suppuraverint XLV | |
| Ad sanguinis eruptionem de naribus remedia XLVI | |
| Medicamentum compositum ad idem. si praefocabuntur | |
| obturatis naribus, qua ratione efficiatur ut adspirent et | |
| nihilominus nares spissatas habeant XLVII | 65 |
| Ad ulcera in naribus compositiones duae XLVIII | |
| Ad idem XLIX | |
| Ad gravem odorem earum, quem ὄζαιναν Graeci dicunt L | |
| Ad polypos LI | |
| Ad gravedinem LII | 70 |
| Ad dentium dolorem, quibus colluendum est LIII | |
| Quibus suffiri oportet LIIII | |
| Quae commanducare oportet LV | |
| Quae imponere extra LVI | |
| Qui moventur dentes, ut confirmentur LVII | 75 |
| Ad eosdem aliud remedium LVIII | |
| Dentifricii <Octaviae> compositio LIX | |
| Dentifricium [Octaviae] Augustae. aliud Messalinae LX | |
| Ad fluorem gingivarum, quas praegnates quidam vocant, | |
| et fluorem sanguinis LXI | 80 |
| Ad cancer in ore simplicia duo, compositum unum LXII | |
| Ad idem LXIII | |
| Ad faucium et uvae tumorem LXIIII | |
| Ad idem LXV | |
| Ad suppurationem faucium suspectam et iam factam LXVI | 85 |
| Ad anginam LXVII | |
| Ad idem compositum ex pluribus LXVIII | |
| Item ad idem compositum ex pluribus LXIX | |
| Item ad idem compositum ex pluribus LXX | |
| Ad uvam diu iacentem LXXI | 90 |
| Ad arteriam diu exasperatam LXXII | |
| Ad tumorem arteriae et tussim LXXIII | |
| Ad fluorem et raucitatem arteriae LXXIIII | |
| Arteriace qua melior non est, facit ad omne vitium arteriae | |
| vocemque eviratam restituit LXXV | 95 |
| Ad suspirium simplicia quattuor LXXVI | |
| Ad idem compositum ex pluribus LXXVII | |
| Ad idem compositum ex pluribus LXXVIII | |
| Item ad idem compositum ex pluribus LXXIX | |
| Ad strumas simplicia duo LXXX | 100 |
| Ad idem compositum ex pluribus et ad mammarum duri- | |
| tiem LXXXI | |
| Item ad idem compositum ex pluribus et ad omnem duri- | |
| tiem LXXXII | |
| Ad sanguinis eruptionem ex arteria vel de pectore vel de | 105 |
| pulmone, simplicia quinque LXXXIII | |
| Ponenda extra quae sunt et quae evitanda LXXXIIII | |
| Pastillus ad idem LXXXV | |
| Pastillus ad idem LXXXVI | |
| Catapotium ad tussim cum fluore LXXXVII | 110 |
| Catapotium ad tussim aridam LXXXVIII | |
| Catapotium ad tussim veterem LXXXIX | |
| Pastillus ad destillationem pectoris et quicquid supprimen- | |
| dum est, praecipue ad phthisicos initio: somnum facit, do- | |
| lorem cuiusvis partis sedat XC | 115 |
| Pastillus ad idem remissior Valentis praeceptoris mei XCI | |
| Pastillus ad stomachi solutionem. idem ad deiectionem et | |
| vesicae dolorem adiuvat et oculorum ἐπιφοράς XCII | |
| Pastillus ex odoribus, facit ad omnem dolorem, proprie | |
| autem ad tussim XCIII | 120 |
| Medicamentum quod cocleario sumitur ad tussim aridam | |
| et lateris dolorem cum febre XCIIII | |
| Alterum medicamentum ad tussim aridam et horrores qui | |
| solent praecedere febres XCV | |
| Aliud medicamentum ad tussim aridam XCVI | 125 |
| Ad lateris dolorem, sive cum febre, sive sine febre, Pacci | |
| Antiochi mirifica compositio XCVII | |
| Eadem ad morbo comitiali correptos, quos ἐπιληπτικοὺς | |
| dicunt et furiosos XCVIII | |
| Eadem ad scotomaticos et cephalalgicos XCIX | 130 |
| Ad suspiriosos et ad vocis abscisionem C | |
| Ad musculos maxillares et facies pravas CI | |
| Ad duritiem mammarum muliebrium CII | |
| Ad stomachicos quod evidenter convenit CIII | |
| Ad eos quibus frequenter inacescit cibus et inflationibus | 135 |
| urgentur et μελαγχολικούς CIIII | |
| Ad stomachi vitium quod cum siti ardescit CV | |
| Ad intestina et colum et vomicas et menstrua mulierum CVI | |
| Ad idem et comitialem morbum et furiosos et podagram CVII | |
| Ad stomachi solutionem et fluorem CVIII | 140 |
| Ad stomachi dolorem et inflationem CIX | |
| Aliud ad idem CX | |
| Pastillus ad coeliacos et torminosos CXI | |
| Alter melior ad eosdem CXII | |
| Alter ad torminosos efficacior CXIII | 145 |
| Pastillus qui per anum mittitur cum intestina cancer occu- | |
| pavit CXIIII | |
| Potio quae, cum hoc medicamentum subtus immissum est, | |
| proprie convenit CXV | |
| Ad εἰλεόν, quod est inflatio intestinorum perniciosa CXVI | 150 |
| Ad idem vitium alterum medicamentum CXVII | |
| Ad idem quod per anum mittitur CXVIII | |
| Ad coli inflationem et dolorem vetustum CXIX | |
| Cassii medici colice bona CXX | |
| Tulli Bassi colice melior. eadem ad vitia muliebria facit CXXI | 155 |
| Ad colum quod et in praesentia tollit dolorem et in futurum | |
| remediat CXXII | |
| Ad tumorem iecinoris et ad duritiam CXXIII | |
| Ad duritiam iocineris veterem CXXIIII | |
| Ad tumorem et dolorem iocinoris et lienis et renum et | 160 |
| vesicae et qui propter haec mali coloris sunt. idemque prod- | |
| est ad aquae mutationes CXXV | |
| Ad tumorem et duritiem iocinoris veterem. idem ad lienosos | |
| et hydropicos et arquatos urinam movet CXXVI | |
| Ad auriginem, quod vitium quidam arquatum, quidam | 165 |
| regium vocant CXXVII | |
| Ad lienosos medicamentum CXXVIII | |
| Aliud ad lienosos medicamentum CXXIX | |
| Lienem quod sanat extra positum CXXX | |
| Aliud extra impositum CXXXI | 170 |
| Ad infantes lienosos CXXXII | |
| Ad hydropicos cum iam distenti sunt aquae multitudine CXXXIII | |
| Alterum medicamentum eiusdem generis efficacius CXXXIIII | |
| Alvum mollientia CXXXV | |
| Ad idem CXXXVI | 175 |
| Ad idem CXXXVII | |
| Altera purgatio per globulos qui devorati integri deiciuntur CXXXVIII | |
| Alia purgatio eiusdem generis CXXXIX | |
| Ad taenias necandas et lumbricos CXL | |
| Ad lumbricos CXLI | 180 |
| Ad τεινεσμόν, quod vitium est extremi intestini inritatio | |
| cum desurrectione CXLII | |
| Ad renum tumorem et ulcerationem CXLIII | |
| Ad renum dolorem potio ac renum, iocineris lienisque tu- | |
| morem ac malum colorem et aquae mutationes CXLIIII | 185 |
| Ad lapidem in renibus innatum et urinam suppressam CXLV | |
| Ad tumorem et exulcerationem vesicae CXLVI | |
| Ad dolorem vesicae et difficilem exitum urinae, quod vi- | |
| tium Graeci δυσουρίαν vocant CXLVII | |
| Ad vesicam exulceratam CXLVIII | 190 |
| Ad sanguinem per urinam reddentes CXLIX | |
| Ad calculosos et σκολοπένδριος CL | |
| Alterum ad eosdem CLI | |
| Aliud ad calculosos CLII | |
| Ad calculosos, lienosos, hydropicos CLIII | 195 |
| Ad lumborum dolorem CLIIII | |
| Aliud ad lumborum dolorem CLV | |
| Ad paralysin et lumborum dolorem compositio Antiochi | |
| antidotus. optime facit acopum ad paralysin CLVI | |
| Ad lumborum dolorem malagma CLVII | 200 |
| Ad podagram cum tumore et fervore et rubore, quam cal- | |
| dam vocant CLVIII | |
| Ad eandem podagram CLIX | |
| Ad podagram frigidam CLX | |
| Ad eandem quasi acopum CLXI | 205 |
| Ad utramque podagram remedium, quod in perpetuum | |
| sanat CLXII | |
| Ne cui serpens noceat CLXIII | |
| Ne quem scorpio feriat CLXIIII | |
| Ad morsus et ictus serpentium theriace CLXV | 210 |
| Altera theriace ad eadem CLXVI | |
| Altera theriace etiam ad aspidem CLXVII | |
| Ad viperae morsum proprie CLXVIII | |
| Antidotos Ζωπύριος CLXIX | |
| Antidotos Μιθριδάτειος CLXX | 215 |
| Antidotos Apulei Celsi ad canis rabiosi morsum CLXXI | |
| Ad idem remedium quod brachio alligatur CLXXII | |
| Antidotos Celsi CLXXIII | |
| Compositio alia CLXXIIII | |
| Emplastrum mirificum ad canis rabiosi morsum CLXXV | 220 |
| Antidotus Cassii ad toxicum et tela veneno tincta CLXXVI | |
| Antidotus Marciani ad omnia mala medicamenta quae te- | |
| leia, id est perfecta, dicitur, quae Augusto componebatur CLXXVII | |
| Singulorum malorum medicamentorum propria auxilia CLXXVIII | |
| Ad cicutam CLXXIX | 225 |
| Ad opium CLXXX | |
| Ad altercum CLXXXI | |
| Ad gypsum CLXXXII | |
| Ad spumam argenti CLXXXIII | |
| Ad cerussam CLXXXIIII | 230 |
| Ad coriandrum CLXXXV | |
| Ad leporem marinum CLXXXVI | |
| Ad salamandram CLXXXVII | |
| Ad aconitum CLXXXVIII | |
| Ad cantaridas CLXXXIX | 235 |
| Ad buprestim CXC | |
| Ad dorycnion CXCI | |
| Ad ixiam CXCII | |
| Ad ἐφήμερον CXCIII | |
| Ad toxicum CXCIIII | 240 |
| Ad pharicum CXCV | |
| Ad tauri sanguinem CXCVI | |
| Ad lac potum CXCVII | |
| Ad fungos venenatos CXCVIII | |
| Ad sanguisugam CXCIX | 245 |
| Quotiens suspicio mali medicamenti fuerit, commune reme- | |
| dium CC | |
| Item emplastra | |
| Emplastrum viride Tryphonis chirurgi quod facit cum ossa | |
| in capite fracta sunt CCI | 250 |
| Emplastrum viride Megetis chirurgi ad eadem CCII | |
| Emplastrum viride Tryphonis ad vulnera recentia CCIII | |
| Emplastrum Thraseae ad eadem minus acre CCIIII | |
| Emplastrum viride Tryphonis, facit ad vetera ulcera CCV | |
| Emplastrum viride Glyconis chirurgi ad omnia mirificum | 255 |
| (vocatur ἴσις) vitia corporis CCVI | |
| Emplastrum nigrum quod barbaros dicitur et facit ad omne | |
| recens vulnus et contusum CCVII | |
| Emplastrum nigrum Thraseae, facit ad omne recens vulnus | |
| nervorum musculorumque punctus. idem articulos praeci- | 260 |
| sos iungit CCVIII | |
| Emplastrum nigrum Aristi chirurgi, ad vulnera recentia | |
| punctusque musculorum nervorumque, ad luxum, contusum: | |
| praecipue cum ossa fracta sunt artuum: sine alligatura enim | |
| dimidio celerius sanat CCIX | 265 |
| Emplastrum nigrum Tryphonis chirurgi, facit ad contusa et | |
| ad canis morsum et furunculos. idem rosa dilutum explet ul- | |
| cera concava. idem vocatur βασιλική CCX | |
| Emplastrum nigrum Aristi chirurgi, facit ad eadem et vo- | |
| catur τετραφάρμακος CCXI | 270 |
| Emplastrum rubrum Dionysi chirurgi, facit ad levia vul- | |
| nera et in tenerioribus corporibus CCXII | |
| Alterum rubrum emplastrum quo venatores utuntur (facit | |
| enim ad canis et ad omnium quadrupedum morsus) Megetis | |
| chirurgi CCXIII | 275 |
| Emplastrum coloris incerti, facit ad omnia mediocria vul- | |
| nera et ad morsum omnium quadrupedum: ad contusa, in- | |
| cisa articulamenta mire facit. item cicatricem ducit, tumo- | |
| rem non patitur fieri neque pus: fasciam, lanam sucidam | |
| non desiderat; in balneo aut solio non excidit. furunculos, | 280 |
| strumas aut discutit aut aperit aut persanat CCXIIII | |
| Emplastrum luteum Euelpisti chirurgi, facit ad tenera ul- | |
| cera mediocriter laesa CCXV | |
| Emplastrum quod aperit et educit pus, vel si quid aliud | |
| subest; ἐπισπαστικὴ dicitur CCXVI | 285 |
| Emplastrum ex sale album, quod διαλῶν Graeci vocant, fa- | |
| cit ad omnem duritiem et diutinum dolorem et ducit su- | |
| dores: eadem ulcera callosa renovat et cogit facilius cica- | |
| tricem ducere CCXVII | |
| Emplastrum aliud ex sale nigrum ad eadem efficacius CCXVIII | 290 |
| Emplastrum album ad combusta et exulcerata ex frigore, | |
| quae perniones vocantur CCXIX | |
| Emplastrum album ad cicatricem ducendam Pacci An- | |
| tiochi, ad perniones, ad combusta et ulcera quae κακόηθες | |
| Graeci dicunt. idem ex rosa dilutum in igne, facit melius | 295 |
| omni lipara ad omnia vitia quae in ano fiunt CCXX | |
| Emplastrum ad combustum mirifice facit. idem nigrum et | |
| cito persanat CCXXI | |
| Lipara ad intertriginem et exasperationem atque tumorem | |
| ani CCXXII | 300 |
| Lipara rufa, facit ad fissuras ani, quas ῥαγάδας Graeci vo- | |
| cant. eadem ad eiusdem partis vitia et ulcera diutina CCXXIII | |
| Ad condylomata simplicia complura CCXXIIII | |
| Ad idem composita CCXXV | |
| Ad idem alia CCXXVI | 305 |
| Haemorrhoidas quemadmodum medicamento curare opor- | |
| teat CCXXVII | |
| Non exulceratas eminentias ex qualibet parte corporis me- | |
| dicamento tollere CCXXVIII | |
| Suppurationem sine ferro aperire et quod idem medicamen- | 310 |
| tum pectoris, lateris, lumborum diutinos dolores tollit CCXXIX | |
| Melior tryphera, hoc enim nomine appellatur utrumque ge- | |
| nus medicamenti CCXXX | |
| Ad stigmata tollenda medicamentum CCXXXI | |
| Intestinum extremum cum prodierit, quibus oportet reme- | 315 |
| diis uti CCXXXII | |
| Ad testiculorum tumorem CCXXXIII | |
| Ad veretri tumorem CCXXXIIII | |
| Si ulcus sordidum fuerit aut cancere temptabitur corrup- | |
| tumve fuerit composita duo CCXXXV | 320 |
| Si cicatrix ducenda est CCXXXVI | |
| Ad omne ulcus in omni parte corporis sordidum, communia | |
| simplicia medicamenta et compositum unum CCXXXVII | |
| Ad omne purum ulcus et concavum quae complent CCXXXVIII | |
| Ad omne ulcus in quo caro excrescit duo quae compescant | 325 |
| ex pluribus et compositum unum CCXXXIX | |
| Ad idem alio modo compositum emplastrum ad cicatricem | |
| ducendam, καταυτικὴ δρομὰς dicitur CCXL | |
| Emplastrum ad cicatricem ducendam CCXLI | |
| Emplastrum ad idem, διὰ καδμίας dicitur CCXLII | 330 |
| Ad papulas in capite effervescentes vel qualibet corporis | |
| parte CCXLIII | |
| Ad ignem sacrum complura simplicia CCXLIIII | |
| Ad idem compositum CCXLV | |
| Ad idem aliud CCXLVI | 335 |
| Ad zonam quam Graeci ἕρπητα vocant CCXLVII | |
| Ad idem aliud medicamentum CCXLVIII | |
| Ad impetigines simplex CCXLIX | |
| Ad idem aliud CCL | |
| Ad scabiem simplex unum, compositum unum CCLI | 340 |
| Ad lepram, quae quasi impetigo est cum prurigine cutis, | |
| simplicia quattuor CCLII | |
| Ad idem compositio CCLIII | |
| Ad idem alterum malagma CCLIIII | |
| Malagma ad ὀπισθότονον, τέτανον, κυνικὸν σπασμόν. idem | 345 |
| facit ad omnem tensionem et contractionem nervorum CCLV | |
| Malagma quod stomachum solutum confirmat, alvum inci- | |
| tat, supprimit et adstringit quicquid opus est CCLVI | |
| Malagma ad pectoris et lateris dolorem et quicquid ex per- | |
| frictione fit CCLVII | 350 |
| Malagma ad omnem dolorem, praecipue iocineris CCLVIII | |
| Malagma ad iocinoris et lienis tumorem et dolorem CCLIX | |
| Malagma ad praecordiorum tensionem CCLX | |
| Malagma ad lienosos CCLXI | |
| Malagma ad omnem veterem dolorem, praecipue lumborum CCLXII | 355 |
| Malagma quod discutit strumas, parotidas, panum. idem | |
| suppurationes interaneis partibus futuras aperit. facit ad | |
| omnem dolorem item articulorum, praecipue lumborum CCLXIII | |
| Malagma ad omnem dolorem corporis et articulamentorum, | |
| facit et ad podagram CCLXIIII | 360 |
| Malagma ad contusionem pectoris, lateris. idem facit ad | |
| suspectas in iisdem partibus suppurationes vel iam factas. | |
| aperit enim cito et sanat. idem prodest praecordiis tensis, | |
| iocineri duro CCLXV | |
| Malagma ad luxum, contusum, canis morsum, parotidas, | 365 |
| strumas, podagram CCLXVI | |
| Malagma ad podagram et omnem dolorem et tensionem ner- | |
| vorum CCLXVII | |
| Acopum ad perfrictionem, lassitudinem, dolorem, tensio- | |
| nem nervorum, item hieme non patitur perfrigescere CCLXVIII | 370 |
| Acopum quod per vindemiae tempus componitur, facit ad | |
| omnem dolorem corporis et nervorum CCLXIX | |
| Acopum odoris gravioris ad perfrictionem et dolorem ner- | |
| vorum CCLXX | |
| Acopum optimi odoris quo Augusta et Antonia fere uteban- | 375 |
| tur, facit ad nervorum dolorem, perfrigescere non patitur CCLXXI |