| Emplastrum diacadmias | |
| Emplastrum, diacadmias Graeci dicunt, quod cicatricem du- | 242.1 |
| cit: cadmiae pondo libram, chalcitidis ustae pondo libram. haec teruntur | |
| ex vini Falerni heminis tribus, donec liquida facta mellis habeant spissi- | |
| tudinem. postea fit ceratum ex cerae pondo quattuor, resinae frictae | |
| pondo quattuor, olei myrtae pondo quattuor. cum refrigeratum est, ra- | 5 |
| ditur et miscetur his, quae in mortario sunt. quidam liquefacta haec ipsa, | |
| dum calent, mortario superfundunt et ita subigunt. |