| Ad renum tumorem et exulcerationem, | |
| etiam si sanguinolenta facient | |
| Ad renum tumorem et exulcerationem, etiam si sanguinolen- | 143.1 |
| tam urinam facient: rosae aridae foliorum, papaveris nigri seminis, nu- | |
| cleorum pineorum paria pondera contunduntur seorsum et in unum mis- | |
| centur; inde datur quantum nux iuglandis ex passi cyathis duobus et | |
| aquae cyathis tribus. | 5 |
| Alia ad renum dolorem potio, quae etiam quasi harenam | 144.1 |
| sabulosam interdum detrahit: apii seminis, petroselini, anesi, singulorum | |
| 𐆖 p. XVI, dauci seminis 𐆖 p. IIII, schoeni 𐆖 p. VI, croci 𐆖 p. XXXII, | |
| mellis quod satis videbitur. datur quantum lupinus ex mellis ligula et | |
| aquae cyathis IIII. | 5 |
| Ad renum tumorem et dolorem facit eadem et ad iocineris et ad lienis | |
| tumorem, ad eos, qui mali coloris propter haec vitia sunt, item aquae | |
| mutationes: croci 𐆖 p. X, nardi Indicae 𐆖 p. II, cassiae 𐆖 p. II, costi 𐆖 | |
| p. I, schoeni 𐆖 p. I, cinnami 𐆖 p. I, myrrhae stactes 𐆖 p. I, mellis optimi | |
| 𐆖 p. XXV. datur quantum fabae Aegyptiae magnitudo ex mulsi cyatho | 10 |
| mixto aquae duobus vel mulsae aquae cyathis tribus. | |
| Si cui autem lapis in renibus innatus fuerit et urinam non faciet, | 145.1 |
| medicamentum his rebus fieri debet: petroselini pondo #¹¹¹⁰, anesi pondo #¹¹¹⁰, | |
| dauci seminis pondo #¹¹²¹, git pondo #¹¹¹⁰, cinnami pondo #¹¹²¹, schoeni pondo | |
| #¹¹²¹ #¹¹²², croci #¹¹²² V, apii seminis p. #¹¹²² VI. haec omnia tusa creta melle At- | |
| tico despumato pondo II #¹¹²¹ colliguntur et medicamentum vitro con- | 5 |
| dunt. | |
| Ad tumorem et dolorem vesicae et exulcerationem bene facit | 146.1 |
| aqua, in qua ferrum candens demissum est. hoc ego traxi ab aquis calidis | |
| quae sunt in Tuscia ferratae et mirifice remediant vesicae vitia (appellan- | |
| tur itaque vesicariae), quondam Milonis Brochi praetorii, hominis optimi, | |
| ad quinquagesimum lapidem. | 5 |
| Ad tumorem et dolorem vesicae et ad eos, qui difficulter uri- | 147.1 |
| nam reddunt: alterci seminis, apii seminis, malvae seminis, cucumeris | |
| edulis seminis purgati, singulorum 𐆖 p. VI, amygdalorum dulcium pur- | |
| gatorum, nucleorum pineorum purgatorum, singulorum 𐆖 p. III, opii | |
| 𐆖 p. I, croci 𐆖 p. I et victoriati; passo contusa consparguntur. datur hoc | 5 |
| medicamentum pondere 𐆖 I ex passi cyathis duobus et aquae totidem. | |
| Ad vesicam et exulceratam: nucleorum amygdalorum vic- | 148.1 |
| toriati pondus, cucumeris edulis seminis purgati cyathus unus, anesi | |
| cyathus, papaveris nigri 𐆖 p. IIII, croci 𐆖 p. I, palmae cariotae numero | |
| XXX. has macerari oportet in passi sextarium unum atque conterere, | |
| his adicere cetera: ex eodem dare nucis iuglandis magnitudine ex passi | 5 |
| cyathis tribus. | |
| Ad sanguinem cum dolore per urinam reddentes: aluminis | 149.1 |
| fissi pondo uncia, tragacanthi pondo sextans. tragacanthum ex alumine | |
| trito cogitur in pastillos victoriati pondere; hinc viciae magnitudine de- | |
| tractum datur ex passi cyathis tribus. |