| Antidotos Marciani medici | |
| Β Β Antidotus Marciani medici, cui quia nihil deest, telea dici- | 177.1 |
| tur Graece, id est perfecta. facit ad omnia haec una, ad quae superiores | |
| antidoti omnes. haec Augusto Caesari componebatur: cinnami π p. VIII, | |
| amomi π p. VI, cassiae nigrae π p. XXV, croci π p. XVI, schoeni π | |
| p. V, thuris π p. V, piperis albi π p. II, myrrhae π p. X, piperis longi π | 5 |
| p. X, nardi Indicae π p. X S, nardi Celticae π p. XVI, rosae aridae π | |
| p. VI, costi albi π p. II, opobalsami π p. IIII, laseris Cyrenaici victoriati | |
| pondus vel Syriaci π p. I, stycados π p. VI, gentianae π p. V, trifolii | |
| acuti radicis π p. IIII vel eiusdem seminis π p. III, scordii π p. XII, po- | |
| lii π p. V, asari π p. II, acori π p. III, phu π p. XXXII, misy π p. II, | 10 |
| dictamni π p. XII, ammoniaci guttae π p. III, agarici π p. duum semis, | |
| balsami seminis grana numero XX, petroselini π p. VI et victoriati, rutae | |
| silvaticae π p. trium semis, feniculi seminis π p. trium semis, dauci Cre- | |
| tici π p. IIII, anesi π p. II, cumini Aethiopici π p. II, rapae seminis π | |
| p. V et victoriati, napi silvatici seminis π p. III, anatis feminae <san- | 15 |
| guinis> recentis π p. II, anatis masculi sanguinis aridi π p. III, haedi | |
| masculi sanguinis aridi π p. III, testudinis marinae sanguinis aridi π | |
| p. VI S, anseris masculi sanguinis aridi π p. III, mellis Attici quod satis | |
| erit. facit ad omnia. haec ego composita habeo. | |
| Β Β Quoniam antidotos, quas optimas scivimus, posui in fa- | 178.1 |
| cientibus ad omne malum [vitium aliud] medicamentum, etiam ex multis | |
| rebus, simplicia quoque medicamenta et propria remedia monstrabimus. | |
| interdum enim haec melius adversus quaedam quam antidotos faciunt. | |
| trademus autem singulorum malorum medicamentorum epotorum signa, | 5 |
| quo facilius intellegatur, quid quisque sumpserit et qua ratione adiuvari | |
| debeat. |