| Fur Accusator Proditionis | |
| Fur contione prohibeatur. | 10.6.pr.1 |
| Quidam, cum divitem proditionis postulasset, | |
| noctu parietem eius perfodit, et scrinium in quo | |
| erant missae ab hostibus epistulae sustulit. | |
| Damnatus est dives. Accusator contionari cum | 5 |
| vellet, a magistratu prohibitus agit iniuriarum. | |
| PORCI LATRONIS Id solum sustuli quod fur reli- | 1.1 |
| quisset. Nihil tam valde fur timui quam ne dominus | |
| res suas non agnosceret. Fac mihi invidiam, prode | |
| furtum meum, age magistratui tamen isti gratias, | |
| quod, cum ad illum furtum meum detulissem, furem | 5 |
| summoveri non iussit. Ruentem civitatis statum unius | |
| parietis ruina reposui. | |
| MOSCHI Sollicitus erat ne quod perdiderat | |
| quaereretur. Indicium profiteor: multos furti conscios | |
| habeo. Ad illum tuli, illi ostendi. Hoc furtum non | 10 |
| solus habeo. Furtum est quod timet dominus agnoscere? | |
| Potui non esse pauper, habui quod magno venderem: | |
| teneo ecce epistulas, in quibus manifesta proditionis | |
| argumenta sunt, in quibus hostium consilia. Te | |
| interrogo: si furtum est, repono. | 15 |
| MUSAE Furtum vocas quod qui perdiderat nega- | |
| bat suum? Furtum feci, sed hostibus. | |
| CLODI TURRINI Furtum vocas quod qui perdiderat | |
| supplicium tulit, qui subripuerat praemium? Utri | |
| permisisses loqui si eodem tempore et fur venisset et | 20 |
| dominus? Potui rem publicam magno vendere | |
| vel proditori. | |
| ARELLI FUSCI patris Mille navium duces furto | 2.1 |
| Troiam cepistis. Si bene furto evertuntur urbes, quanto | |
| melius servantur! Si non indicavero, cuius sit, nemo | |
| agnoscet. | |
| VIBI RUFI Cuius ego si potuissem non parietem | 5 |
| tantum, pectus ipsum perfodissem. Nondum totum | |
| consummavi officium: non est tam angusta res | |
| publica ut ab uno opprimi possit. | |
| CESTI PII Nolite a me omnia exigere quae scio; | |
| multa sunt, quaedam et in contione dicenda. Hoc | 10 |
| furtum liberos vestros docete. Rogo vos, iudices, | |
| per furtum meum: quotiens furtum meum protuli, | |
| tacet dominus? Ego fur? ecce altera iniuria. Non | |
| tu, inquit, perfodisti domum? Tace, ego novi ista | |
| melius. Narrare soleo. Non nego rem pretio . . . | 15 |