| Ite infaustum genus, o pueri, | 1135 |
| noti per iter triste laboris, | |
| non uos patriae laudis comites | 1122 |
| ulti saeuos uulnere reges, | |
| non Argiua membra palaestra | |
| flectere docti fortes caestu | 1125 |
| fortesque manu, | |
| iam tamen ausi telum Scythicis | |
| leue corytis | |
| missum certa librare manu | |
| tutosque fuga figere ceruos | |
| nondumque ferae terga iubatae: | 1130 |
| ite ad Stygios, umbrae, portus, | |
| ite, innocuae, | |
| quas in primo limine uitae | |
| scelus oppressit patriusque furor: | |
| ite, iratos uisite reges. | 1137 |
| Hercvles Quis hic locus, quae regio, quae mundi plaga? | |
| ubi sum? sub ortu solis, an sub cardine | |
| glacialis ursae? numquid Hesperii maris | 1140 |
| extrema tellus hunc dat Oceano modum? | |
| quas trahimus auras? quod solum fesso subest? | |
| certe redimus—unde prostrata ad domum | |
| uideo cruenta corpora? an nondum exuit | |
| simulacra mens inferna? post reditus quoque | 1145 |
| oberrat oculis turba feralis meis? | |
| pudet fateri: paueo; nescioquod mihi, | |
| nescioquod animus grande praesagit malum. | |
| Vbi est parens? ubi illa natorum grege | |
| animosa coniunx? cur latus laeuum uacat | 1150 |
| spolio leonis? quonam abit tegimen meum | |
| idemque somno mollis Herculeo torus? | |
| ubi tela? ubi arcus? arma quis uiuo mihi | |
| detrahere potuit? spolia quis tanta abstulit | |
| ipsumque quis non Herculis somnum horruit? | 1155 |
| libet meum uidere uictorem, libet, | |
| exurge, uirtus: quem nouum caelo pater | |
| genuit relicto, cuius in fetu stetit | |
| nox longior quam nostra?—quod cerno nefas? | |
| gnati cruenta caede confecti iacent, | 1160 |
| perempta coniunx. quis Lycus regnum obtinet? | |
| quis tanta Thebis scelera moliri ausus est | |
| Hercule reuerso? quisquis Ismeni loca, | |
| Actaea quisquis arua, qui gemino mari | |
| pulsata Pelopis regna Dardanii colis, | 1165 |
| succurre, saeuae cladis auctorem indica. | |
| ruat ira in omnis: hostis est quisquis mihi | |
| non monstrat hostem. uictor Alcidae, lates? | |
| procede, seu tu uindicas currus truces | |
| Thracis cruenti siue Geryonae pecus | 1170 |
| Libyaeue dominos, nulla pugnandi mora est. | |
| en nudus asto; uel meis armis licet | |
| petas inermem.—cur meos Theseus fugit | |
| paterque uultus? ora cur condunt sua? | |
| differte fletus; quis meos dederit neci | 1175 |
| omnis simul, profare. quid, genitor, siles? | |
| at tu ede, Theseu, sed tua, Theseu, fide.— | |
| uterque tacitus ora pudibunda obtegit | |
| furtimque lacrimas fundit. in tantis malis | |
| quid est pudendum? numquid Argiuae impotens | 1180 |
| dominator urbis, numquid infestum Lyci | |
| pereuntis agmen clade nos tanta obruit? | |
| per te meorum facinorum laudem precor, | |
| genitor, tuique nominis semper mihi | |
| numen secundum, fare. quis fudit domum? | 1185 |
| cui praeda iacui? Am. Tacita sic abeant mala. | |
| He. Vt inultus ego sim? Am. Saepe uindicta obfuit. | |
| He. Quisquamne segnis tanta tolerauit mala? | |
| Am. Maiora quisquis timuit. He. His etiam, pater, | |
| quicquam timeri maius aut grauius potest? | 1190 |
| Am. Cladis tuae pars ista quam nosti quota est! | |
| He. Miserere, genitor, supplices tendo manus. | |
| quid hoc? manus refugit—hic errat scelus. | |
| unde hic cruor? quid illa puerili madens | |
| harundo leto? tincta Lernaea nece: | 1195 |
| iam tela uideo nostra. non quaero manum: | |
| quis potuit arcum flectere aut quae dextera | |
| sinuare neruom uix recedentem mihi? | |
| ad uos reuertor; genitor, hoc nostrum est scelus? | |
| tacuere: nostrum est. Am. Luctus est istic tuus, | 1200 |
| crimen nouercae: casus hic culpa caret. | |
| He. Nunc parte ab omni, genitor, iratus tona; | |
| oblite nostri, uindica sera manu | |
| saltem nepotes. stelliger mundus sonet | |
| flammasque et hic et ille iaculetur polus; | 1205 |
| rupes ligatum Caspiae corpus trahant | |
| atque ales auida—cur Promethei uacant | |
| scopuli? paretur uertice immenso feras | |
| uolucresque pascens Caucasi abruptum latus | |
| nudumque siluis. illa quae pontum Scythen | 1210 |
| Symplegas artat hinc et hinc uinctas manus | |
| distendat alto, cumque reuocata uice | |
| in se coibunt saxa et in caelum expriment | |
| actis utrimque rupibus medium mare, | |
| ego inquieta montium iaceam mora. | 1215 |
| quin structum aceruans nemore congesto aggerem | |
| cruore corpus impio sparsum cremo? | |
| sic, sic agendum est: inferis reddam Herculem. | |
| Am. Nondum tumultu pectus attonito carens | |
| mutauit iras, quodque habet proprium furor, | 1220 |
| in se ipse saeuit. He. Dira Furiarum loca | |
| et inferorum carcer et sonti plaga | |
| decreta turbae—si quod exilium patet | |
| ulterius Erebo, Cerbero ignotum et mihi, | |
| hoc me abde, Tellus; Tartari ad finem ultimum | 1225 |
| mansurus ibo. Pectus o nimium ferum! | |
| quis uos per omnem, liberi, sparsos domum | |
| deflere digne poterit? hic durus malis | |
| lacrimare uultus nescit. huc arcum date, | |
| date huc sagittas, stipitem huc uastum date. | 1230 |
| tibi tela frangam nostra, tibi nostros, puer, | |
| rumpemus arcus; at tuis stipes grauis | |
| ardebit umbris; ipsa Lernaeis frequens | |
| pharetra telis in tuos ibit rogos: | |
| dent arma poenas. uos quoque infaustas meis | 1235 |
| cremabo telis, o nouercales manus. | |
| Am. Quis nomen usquam sceleris errori addidit? | |
| He. Saepe error ingens sceleris obtinuit locum. | |
| Am. Nunc Hercule opus est: perfer hanc molem mali. | |
| He. Non sic furore cessit extinctus pudor, | 1240 |
| populos ut omnes impio aspectu fugem. | |
| arma, arma, Theseu, flagito propere mihi | |
| subtracta reddi. sana si mens est mihi, | |
| referte manibus tela; si remanet furor, | |
| pater, recede: mortis inueniam uiam. | 1245 |
| Am. Per sancta generis sacra, per ius nominis | |
| utrumque nostri, siue me altorem uocas | |
| seu tu parentem, perque uenerandos piis | |
| canos, senectae parce desertae, precor, | |
| annisque fessis; unicum lapsae domus | 1250 |
| firmamen, unum lumen afflicto malis | |
| temet reserua. nullus ex te contigit | |
| fructus laborum; semper aut dubium mare | |
| aut monstra timui; quisquis in toto furit | |
| rex saeuus orbe, manibus aut aris nocens, | 1255 |
| a me timetur; semper absentis pater | |
| fructum tui tactumque et aspectum peto. | |
| He. Cur animam in ista luce detineam amplius | |
| morerque nihil est: cuncta iam amisi bona, | |
| mentem arma famam coniugem gnatos manus, | 1260 |
| etiam furorem. nemo polluto queat | |
| animo mederi: morte sanandum est scelus. | |
| Am. Perimes parentem? He. Facere ne possim, occidam. | |
| Am. Genitore coram? He. Cernere hunc docui nefas. | |
| Am. Memoranda potius omnibus facta intuens | 1265 |
| unius a te criminis ueniam pete. | |
| He. Veniam dabit sibi ipse, qui nulli dedit? | |
| laudanda feci iussus: hoc unum meum est. | |
| succurre, genitor; siue te pietas mouet | |
| seu triste factum siue uiolatum decus | 1270 |
| uirtutis, effer arma; uincatur mea | |
| fortuna dextra. Th. Sunt quidem patriae preces | |
| satis efficaces, sed tamen nostro quoque | |
| mouere fletu. surge et aduersa impetu | |
| perfringe solito. nunc tuum nulli imparem | 1275 |
| animum malo resume, nunc magna tibi | |
| uirtute agendum est: Herculem irasci ueta. | |
| He. Si uiuo, feci scelera; si morior, tuli. | |
| purgare terras propero. iamdudum mihi | |
| monstrum impium saeuumque et immite ac ferum | 1280 |
| oberrat: agedum, dextra, conare aggredi | |
| ingens opus, labore bis seno amplius. | |
| ignaue, cessas, fortis in pueros modo | |
| pauidasque matres? arma nisi dantur mihi, | |
| altum omne Pindi Thracis excidam nemus | 1285 |
| Bacchique lucos et Cithaeronis iuga | |
| mecum cremabo, tota cum domibus suis | |
| dominisque tecta, cum deis templa omnibus | |
| Thebana supra corpus excipiam meum | |
| atque urbe uersa condar, et, si fortibus | 1290 |
| leue pondus umeris moenia immissa incident | |
| septemque opertus non satis portis premar, | |
| onus omne media parte quod mundi sedet | |
| dirimitque superos, in meum uertam caput. | |
| Am. Reddo arma. He. Vox est digna genitore Herculis. | 1295 |
| Hoc en peremptus spiculo cecidit puer. | |
| Am. Hoc Iuno telum manibus emisit tuis. | |
| He. Hoc nunc ego utar. Am. Ecce quam miserum metu | |
| cor palpitat pectusque sollicitum ferit. | |
| He. Aptata harundo est. Am. Ecce iam facies scelus | 1300 |
| uolens sciensque. He. Pande, quid fieri iubes? | |
| Am. Nihil rogamus: noster in tuto est dolor. | |
| natum potes seruare tu solus mihi, | |
| eripere nec tu; maximum euasi metum: | |
| miserum haut potes me facere, felicem potes. | 1305 |
| sic statue, quidquid statuis, ut causam tuam | |
| famamque in arto stare et ancipiti scias: | |
| aut uiuis aut occidis. hanc animam leuem | |
| fessamque senio nec minus fessam malis | |
| in ore primo teneo. tam tarde patri | 1310 |
| uitam dat aliquis? non feram ulterius moram, | |
| senile ferro pectus impresso induam: | |
| hic, hic iacebit Herculis sani scelus. | |
| He. Iam parce, genitor, parce, iam reuoca manum. | |
| succumbe, uirtus, perfer imperium patris. | 1315 |
| eat ad labores hic quoque Herculeos labor: | |
| uiuamus. artus alleua afflicti solo, | |
| Theseu, parentis. dextra contactus pios | |
| scelerata refugit. Am. Hanc manum amplector libens, | |
| hac nisus ibo, pectori hanc aegro admouens | 1320 |
| pellam dolores. He. Quem locum profugus petam? | |
| ubi me recondam quaue tellure obruar? | |
| quis Tanais aut quis Nilus aut quis Persica | |
| uiolentus unda Tigris aut Rhenus ferox | |
| Tagusue Hibera turbidus gaza fluens | 1325 |
| abluere dextram poterit? Arctoum licet | |
| Maeotis in me gelida transfundat mare | |
| et tota Tethys per meas currat manus, | |
| haerebit altum facinus. in quas impius | |
| terras recedes? ortum an occasum petes? | 1330 |
| ubique notus perdidi exilio locum. | |
| me refugit orbis, astra transuersos agunt | |
| obliqua cursus, ipse Titan Cerberum | |
| meliore uultu uidit. O fidum caput, | |
| Theseu, latebram quaere longinquam, abditam; | 1335 |
| quoniamque semper sceleris alieni arbiter | |
| amas nocentes, gratiam meritis refer | |
| uicemque nostris: redde me infernis, precor, | |
| umbris reductum, meque subiectum tuis | |
| restitue uinclis: ille me abscondet locus— | 1340 |
| sed et ille nouit. Th. Nostra te tellus manet. | |
| illic solutam caede Gradiuus manum | |
| restituit armis: illa te, Alcide, uocat, | |
| facere innocentes terra quae superos solet. |