| Sed ecce saeuus ac minas uultu gerens | 329 |
| et qualis animo est talis incessu uenit | 330 |
| aliena dextra sceptra concutiens Lycus. | |
| Lycvs Vrbis regens opulenta Thebanae loca | |
| et omne quidquid uberis cingit soli | |
| obliqua Phocis, quidquid Ismenos rigat, | |
| quidquid Cithaeron uertice excelso uidet | 335 |
| et bina findens Isthmos exilis freta, | |
| non uetera patriae iura possideo domus | |
| ignauus heres; nobiles non sunt mihi | |
| aui nec altis inclitum titulis genus, | |
| sed clara uirtus: qui genus iactat suum, | 340 |
| aliena laudat. rapta sed trepida manu | |
| sceptra optinentur; omnis in ferro est salus: | |
| quod ciuibus tenere te inuitis scias, | |
| strictus tuetur ensis. alieno in loco | |
| haut stabile regnum est; una sed nostras potest | 345 |
| fundare uires iuncta regali face | |
| thalamisque Megara: ducet e genere inclito | |
| nouitas colorem nostra. non equidem reor | |
| fore ut recuset ac meos spernat toros; | |
| quod si impotenti pertinax animo abnuet, | 350 |
| stat tollere omnem penitus Herculeam domum. | |
| inuidia factum ac sermo popularis premet? | |
| ars prima regni est posse in inuidia pati. | |
| Temptemus igitur, fors dedit nobis locum; | |
| namque ipsa, tristi uestis obtentu caput | 355 |
| uelata, iuxta praesides adstat deos, | |
| laterique adhaeret uerus Alcidae sator. | |
| Me. Quidnam iste, nostri generis exitium ac lues, | |
| noui parat? quid temptat? Ly. O clarum trahens | |
| a stirpe nomen regia, facilis mea | 360 |
| parumper aure uerba patienti excipe. | |
| si aeterna semper odia mortales gerant, | |
| nec coeptus umquam cedat ex animis furor, | |
| sed arma felix teneat, infelix paret, | |
| nihil relinquent bella; tum uastis ager | 365 |
| squalebit aruis, subdita tectis face | |
| altus sepultas obruet gentes cinis. | |
| pacem reduci uelle uictori expedit, | |
| uicto necesse est—particeps regno ueni; | |
| sociemur animis; pignus hoc fidei cape: | 370 |
| continge dextram. quid truci uultu siles? | |
| Me. Egone ut parentis sanguine aspersam manum | |
| fratrumque gemina caede contingam? prius | |
| extinguet ortus, referet occasus diem, | |
| pax ante fida niuibus et flammis erit | 375 |
| et Scylla Siculum iunget Ausonio latus, | |
| priusque multo uicibus alternis fugax | |
| Euripus unda stabit Euboica piger. | |
| patrem abstulisti, regna, germanos, larem | |
| patrium—quid ultra est? una res superest mihi | 380 |
| fratre ac parente carior, regno ac lare: | |
| odium tui, quod esse cum populo mihi | |
| commune doleo: pars quota ex isto mea est? |