| Congerite siluas: templa supplicibus suis | 506 |
| iniecta flagrent, coniugem et totum gregem | |
| consumat unus igne subiecto rogus. | |
| Am. Hoc munus a te genitor Alcidae peto, | |
| rogare quod me deceat, ut primus cadam. | 510 |
| Ly. Qui morte cunctos luere supplicium iubet | |
| nescit tyrannus esse: diuersa inroga; | |
| miserum ueta perire, felicem iube. | |
| Ego, dum cremandis trabibus accrescit rogus, | |
| sacro regentem maria uotiuo colam. | 515 |
| Am. Pro numinum uis summa, pro caelestium | |
| rector parensque, cuius excussis tremunt | |
| humana telis, impiam regis feri | |
| compesce dextram!—quid deos frustra precor? | |
| ubicumque es, audi, gnate.—cur subito labant | 520 |
| agitata motu templa? cur mugit solum? | |
| infernus imo sonuit e fundo fragor. | |
| audimur! est est sonitus Herculei gradus. | |
| Chorvs O Fortuna uiris inuida fortibus, | |
| quam non aequa bonis praemia diuidis! | 525 |
| Eurystheus facili regnet in otio, | |
| Alcmena genitus bella per omnia | |
| monstris exagitet caeliferam manum? | |
| serpentis resecet colla feracia, | |
| deceptis referat mala sororibus, | 530 |
| cum somno dederit peruigiles genas | |
| pomis diuitibus praepositus draco? | |
| Intrauit Scythiae multiuagas domos | |
| et gentes patriis sedibus hospitas, | |
| calcauitque freti terga rigentia | 535 |
| et mutis tacitum litoribus mare. | |
| illic dura carent aequora fluctibus, | |
| et qua plena rates carbasa tenderent, | |
| intonsis teritur semita Sarmatis. | |
| stat pontus, uicibus mobilis annuis, | 540 |
| nauem nunc facilis, nunc equitem pati. | |
| illic quae uiduis gentibus imperat, | |
| aurato religans ilia balteo, | |
| detraxit spolium nobile corpori | |
| et peltam et niuei uincula pectoris, | 545 |
| uictorem posito suspiciens genu. |