| Passa est similes ipsa dolores | 201 |
| regina deum, | |
| cum se formas uertit in omnes | |
| dominus caeli diuumque pater | |
| et modo pennas sumpsit oloris, | 205 |
| modo Sidonii cornua tauri; | |
| aureus idem fluxit in imbri; | |
| fulgent caelo sidera Ledae, | |
| patrio residet Bacchus Olympo, | |
| deus Alcides possidet Heben | 210 |
| nec Iunonis iam timet iras, | |
| cuius gener est qui fuit hostis. | |
| Vicit sapiens tamen obsequium | |
| coniugis altae pressusque dolor: | |
| sola Tonantem tenet aetherio | 215 |
| secura toro maxima Iuno, | |
| nec mortali captus forma | |
| deserit altam Iuppiter aulam. | |
| Tu quoque, terris altera Iuno, | |
| soror Augusti coniunxque, graues | 220 |
| uince dolores. | |
| Oc. Iungentur ante saeua sideribus freta | |
| et ignis undae, Tartaro tristi polus, | |
| lux alma tenebris, roscidae nocti dies, | |
| quam cum scelesti coniugis mente impia | 225 |
| mens nostra, semper fratris extincti memor. | |
| utinam nefandi principis dirum caput | |
| obruere flammis caelitum rector paret, | |
| qui saepe terras fulmine infesto quatit | |
| mentesque nostras ignibus terret sacris | 230 |
| nouisque monstris; uidimus caelo iubar | |
| ardens cometen pandere infaustam facem, | |
| qua plaustra tardus noctis alterna uice | |
| regit Bootes, frigore Arctoo rigens: | |
| en ipse diro spiritu saeui ducis | 235 |
| polluitur aether, gentibus clades nouas | |
| minantur astra, quas regit dux impius. | |
| non tam ferum Typhona neglecto Ioue | |
| irata Tellus edidit quondam parens: | |
| haec grauior illo pestis, hic hostis deum | 240 |
| hominumque templis expulit superos suis | |
| ciuesque patria, spiritum fratri abstulit, | |
| hausit cruorem matris—et lucem uidet | |
| fruiturque uita noxiam atque animam trahit! | |
| Pro summe genitor, tela cur frustra iacis | 245 |
| inuicta totiens temere regali manu? | |
| in tam nocentem dextra cur cessat tua? | |
| utinam suorum facinorum poenas luat | |
| Nero insitiuus, Domitio genitus patre, | |
| orbis tyrannus, quem premit turpi iugo | 250 |
| morumque uitiis nomen Augustum inquinat! | |
| Nvt. Indignus ille, fateor, est thalamis tuis; | |
| sed cede fatis atque fortunae tuae, | |
| alumna, quaeso, neue uiolenti moue | |
| iram mariti. forsitan uindex deus | 255 |
| existet aliquis, laetus et ueniet dies. | |
| Oc. Graui deorum nostra iam pridem domus | |
| urgetur ira, prima quam pressit Venus | |
| furore miserae dura genetricis meae, | |
| quae nupta demens nupsit incesta face, | 260 |
| oblita nostri, coniugis, legum immemor. | |
| illos soluta crine, succincta anguibus | |
| ultrix Erinys uenit ad Stygios toros | |
| raptasque thalamis sanguine extinxit faces; | |
| incendit ira principis pectus truci | 265 |
| caedem in nefandam: cecidit infelix parens, | |
| heu, nostra ferro meque perpetuo obruit | |
| extincta luctu; coniugem traxit suum | |
| natumque ad umbras, prodidit lapsam domum. | |
| Nvt. Renouare luctus parce cum fletu pios, | 270 |
| manes parentis neue sollicita tuae, | |
| graues furoris quae sui poenas dedit. |