| Anaximandrus omnia ad spiritum rettulit. | 2.18.1.1 |
| Tonitrua, inquit, sunt nubis ictae sonus. Quare | |
| inaequalia sunt? Quia et ipse ictus inaequalis est. | |
| Quare et sereno tonat? Quia tunc quoque per crassum | |
| et scissum aera spiritus prosilit. At quare aliquando | 5 |
| non fulgurat et tonat? Quia spiritus infirmior | |
| non ualuit in flammam, in sonum ualuit. Quid est | |
| ergo ipsa fulguratio? Aeris diducentis se corruen- | |
| tisque iactatio languidum ignem nec exiturum | |
| <par>iens. Quid est fulmen? Acrioris densiorisque | 10 |
| spiritus cursus. |