| PHOENISSAE | |
| Oedipvs Caeci parentis regimen et fessi unicum | 1 |
| patris leuamen, nata, quam tanti est mihi | |
| genuisse uel sic, desere infaustum patrem. | |
| in recta quid deflectis errantem gradum? | |
| permitte labi; melius inueniam uiam, | 5 |
| quam quaero, solus, quae me ab hac uita extrahat | |
| et hoc nefandi capitis aspectu leuet | |
| caelum atque terras. quantulum hac egi manu! | |
| non uideo noxae conscium nostrae diem, | |
| sed uideor. hinc iam solue inhaerentem manum | 10 |
| et patere caecum qua uolet ferri pedem. | |
| Ibo, ibo qua praerupta protendit iuga | |
| meus Cithaeron, qua peragrato celer | |
| per saxa monte iacuit Actaeon suis | |
| noua praeda canibus, qua per obscurum nemus | 15 |
| siluamque opacae uallis instinctas deo | |
| egit sorores mater et gaudens malo | |
| uibrante fixum praetulit thyrso caput; | |
| uel qua cucurrit, corpus inuisum trahens, | |
| Zethi iuuencus, qua per horrentes rubos | 20 |
| tauri ferocis sanguis ostentat fugas; | |
| uel qua alta maria uertice inmenso premit | |
| Inoa rupes, qua scelus fugiens nouum | |
| nouumque faciens mater insiluit freto | |
| mersura natum seque—felices quibus | 25 |
| fortuna melior tam bonas matres dedit. | |
| Est alius istis noster in siluis locus, | |
| qui me reposcit: hunc petam cursu incito; | |
| non haesitabit gressus, huc omni duce | |
| spoliatus ibo. quid moror sedes meas? | 30 |
| mortem, Cithaeron, redde et hospitium mihi | |
| illud meum restitue, ut expirem senex | |
| ubi debui infans. recipe supplicium uetus. | |
| semper cruente saeue crudelis ferox, | |
| cum occidis et cum parcis, olim iam tuum | 35 |
| est hoc cadauer: perage mandatum patris, | |
| iam et matris. animus gestit antiqua exsequi | |
| supplicia. quid me, nata, pestifero tenes | |
| amore uinctum? quid tenes? genitor uocat. | |
| sequor, sequor, iam parce—sanguineum gerens | 40 |
| insigne regni Laius rapti furit; | |
| en ecce, inanes manibus infestis petit | |
| foditque uultus. nata, genitorem uides? | |
| ego uideo. Tandem spiritum inimicum expue, | |
| desertor anime, fortis in partem tui. | 45 |
| omitte poenas languidas longae morae | |
| mortemque totam recipe; quid segnis traho | |
| quod uiuo? nullum facere iam possum scelus? | |
| possum miser, praedico—discede a patre, | |
| discede, uirgo. timeo post matrem omnia. | 50 |