| Nvtrix Pauet animus, horret: magna pernicies adest. | 670 |
| immane quantum augescit et semet dolor | |
| accendit ipse uimque praeteritam integrat. | |
| uidi furentem saepe et aggressam deos, | |
| caelum trahentem: maius his, maius parat | |
| Medea monstrum. namque ut attonito gradu | 675 |
| euasit et penetrale funestum attigit, | |
| totas opes effundit et quidquid diu | |
| etiam ipsa timuit promit atque omnem explicat | |
| turbam malorum, arcana secreta abdita, | |
| et triste laeua comparans sacrum manu | 680 |
| pestes uocat quascumque feruentis creat | |
| harena Libyae quasque perpetua niue | |
| Taurus coercet frigore Arctoo rigens, | |
| et omne monstrum. tracta magicis cantibus | |
| squamifera latebris turba desertis adest. | 685 |
| hic saeua serpens corpus immensum trahit | |
| trifidamque linguam exertat et quaerit quibus | |
| mortifera ueniat: carmine audito stupet | |
| tumidumque nodis corpus aggestis plicat | |
| cogitque in orbes. 'Parua sunt' inquit 'mala | 690 |
| et uile telum est, ima quod tellus creat: | |
| caelo petam uenena. iam iam tempus est | |
| aliquid mouere fraude uulgari altius. | |
| huc ille uasti more torrentis patens | |
| descendat anguis, cuius immensos duae, | 695 |
| maior minorque, sentiunt nodos ferae | |
| (maior Pelasgis apta, Sidoniis minor), | |
| pressasque tandem soluat Ophiuchus manus | |
| uirusque fundat; adsit ad cantus meos | |
| lacessere ausus gemina Python numina, | 700 |
| et Hydra et omnis redeat Herculea manu | |
| succisa serpens caede se reparans sua. | |
| tu quoque relictis peruigil Colchis ades, | |
| sopite primum cantibus, serpens, meis.' |