Chorvs Quonam cruenta maenas
|
849
|
praeceps amore saeuo
|
850
|
rapitur? quod impotenti
|
|
facinus parat furore?
|
|
uultus citatus ira
|
|
riget et caput feroci
|
|
quatiens superba motu
|
855
|
regi minatur ultro.
|
|
quis credat exulem?
|
|
Flagrant genae rubentes,
|
|
pallor fugat ruborem.
|
|
nullum uagante forma
|
860
|
seruat diu colorem.
|
|
huc fert pedes et illuc,
|
|
ut tigris orba natis
|
|
cursu furente lustrat
|
|
Gangeticum nemus.
|
865
|
Frenare nescit iras
|
|
Medea, non amores;
|
|
nunc ira amorque causam
|
|
iunxere: quid sequetur?
|
|
quando efferet Pelasgis
|
870
|
nefanda Colchis aruis
|
|
gressum metuque soluet
|
|
regnum simulque reges?
|
|
Nunc, Phoebe, mitte currus
|
|
nullo morante loro,
|
875
|
nox condat alma lucem,
|
|
mergat diem timendum
|
|
dux noctis Hesperus.
|
|
Nvntivs Periere cuncta, concidit regni status;
|
|
nata atque genitor cinere permixto iacent.
|
880
|
Cho. Qua fraude capti? Nvn. Qua solent reges capi:
|
|
donis. Cho. In illis esse quis potuit dolus?
|
|
Nvn. Et ipse miror uixque iam facto malo
|
|
potuisse fieri credo. Cho. Quis cladis modus?
|
|
Nvn. Auidus per omnem regiae partem furit
|
885
|
immissus ignis: iam domus tota occidit,
|
|
urbi timetur. Cho. Vnda flammas opprimat.
|
|
Nvn. Et hoc in ista clade mirandum accidit:
|
|
alit unda flammas, quoque prohibetur magis,
|
|
magis ardet ignis; ipsa praesidia occupat.
|
890
|