| Timuit Creontem ac bella Thessalici ducis? | 415 |
| amor timere neminem uerus potest. | |
| sed cesserit coactus et dederit manus: | |
| adire certe et coniugem extremo alloqui | |
| sermone potuit—hoc quoque extimuit ferox; | |
| laxare certe tempus immitis fugae | 420 |
| genero licebat—liberis unus dies | |
| datus est duobus. non queror tempus breue: | |
| multum patebit. faciet hic faciet dies | |
| quod nullus umquam taceat—inuadam deos | |
| et cuncta quatiam. Nvt. Recipe turbatum malis, | 425 |
| era, pectus, animum mitiga. Me. Sola est quies, | |
| mecum ruina cuncta si uideo obruta: | |
| mecum omnia abeant. trahere, cum pereas, libet. | |
| Nvt. Quam multa sint timenda, si perstas, uide: | |
| nemo potentes aggredi tutus potest. | 430 |
| Iason O dura fata semper et sortem asperam, | |
| cum saeuit et cum parcit ex aequo malam! | |
| remedia quotiens inuenit nobis deus | |
| periculis peiora: si uellem fidem | |
| praestare meritis coniugis, leto fuit | 435 |
| caput offerendum; si mori nollem, fide | |
| misero carendum. non timor uicit fidem, | |
| sed trepida pietas: quippe sequeretur necem | |
| proles parentum. sancta si caelum incolis | |
| Iustitia, numen inuoco ac testor tuum: | 440 |
| nati patrem uicere. quin ipsam quoque, | |
| etsi ferox est corde nec patiens iugi, | |
| consulere natis malle quam thalamis reor. | |
| constituit animus precibus iratam aggredi— | |
| atque ecce, uiso memet exiluit, furit, | 445 |
| fert odia prae se: totus in uultu est dolor. | |
| Me. Fugimus, Iason, fugimus—hoc non est nouum, | |
| mutare sedes; causa fugiendi noua est: | |
| pro te solebam fugere—discedo, exeo, | |
| penatibus profugere quam cogis tuis. | 450 |
| ad quos remittis? Phasin et Colchos petam | |
| patriumque regnum quaeque fraternus cruor | |
| perfudit arua? quas peti terras iubes? | |
| quae maria monstras? Pontici fauces freti | |
| per quas reuexi nobilem regum manum | 455 |
| adulterum secuta per Symplegadas? | |
| patruamne Iolcon, Thessala an Tempe petam? | |
| quascumque aperui tibi uias, clausi mihi— | |
| quo me remittis? exuli exilium imperas | |
| nec das. eatur. regius iussit gener: | 460 |
| nihil recuso. dira supplicia ingere: | |
| merui. cruentis paelicem poenis premat | |
| regalis ira, uinculis oneret manus | |
| clausamque saxo noctis aeternae obruat: | |
| minora meritis patiar—ingratum caput, | 465 |
| reuoluat animus igneos tauri halitus | |
| interque saeuos gentis indomitae metus | |
| armifero in aruo flammeum Aeetae pecus, | |
| hostisque subiti tela, cum iussu meo | |
| terrigena miles mutua caede occidit; | 470 |
| adice expetita spolia Phrixei arietis | |
| somnoque iussum lumina ignoto dare | |
| insomne monstrum, traditum fratrem neci | |
| et scelere in uno non semel factum scelus, | |
| ausasque natas fraude deceptas mea | 475 |
| secare membra non reuicturi senis: | |
| [aliena quaerens regna, deserui mea] | |
| per spes tuorum liberum et certum larem, | |
| per uicta monstra, per manus, pro te quibus | |
| numquam peperci, perque praeteritos metus, | 480 |
| per caelum et undas, coniugi testes mei, | |
| miserere, redde supplici felix uicem. | |
| ex opibus illis, quas procul raptas Scythae | |
| usque a perustis Indiae populis agunt, | |
| quas quia referta uix domus gazas capit, | 485 |
| ornamus auro nemora, nil exul tuli | |
| nisi fratris artus: hos quoque impendi tibi; | |
| tibi patria cessit, tibi pater frater pudor— | |
| hac dote nupsi. redde fugienti sua. | |
| Ia. Perimere cum te uellet infestus Creo, | 490 |
| lacrimis meis euictus exilium dedit. | |
| Me. Poenam putabam: munus, ut uideo, est fuga. | |
| Ia. Dum licet abire, profuge teque hinc eripe: | |
| grauis ira regum est semper. Me. Hoc suades mihi, | |
| praestas Creusae: paelicem inuisam amoues. | 495 |
| Ia. Medea amores obicit? Me. Et caedem et dolos. | |
| Ia. Obicere crimen quod potes tandem mihi? | |
| Me. Quodcumque feci. Ia. Restat hoc unum insuper, | |
| tuis ut etiam sceleribus fiam nocens. | |
| Me. Tua illa, tua sunt illa: cui prodest scelus, | 500 |
| is fecit—omnes coniugem infamem arguant, | |
| solus tuere, solus insontem uoca: | |
| tibi innocens sit quisquis est pro te nocens. | |
| Ia. Ingrata uita est cuius acceptae pudet. | |
| Me. Retinenda non est cuius acceptae pudet. | 505 |
| Ia. Quin potius ira concitum pectus doma, | |
| placare natis. Me. Abdico eiuro abnuo— | |
| meis Creusa liberis fratres dabit? | |
| Ia. Regina natis exulum, afflictis potens. | |
| Me. Ne ueniat umquam tam malus miseris dies, | 510 |
| qui prole foeda misceat prolem inclitam, | |
| Phoebi nepotes Sisyphi nepotibus. | |
| Ia. Quid, misera, meque teque in exitium trahis? | |
| abscede, quaeso. Me. Supplicem audiuit Creo. | |
| Ia. Quid facere possim, loquere. Me. Pro me uel scelus. | 515 |
| Ia. Hinc rex et illinc—Me. Est et his maior metus | |
| Medea. nos †confligere. certemus sine, | |
| sit pretium Iason. Ia. Cedo defessus malis. | |
| et ipsa casus saepe iam expertos time. | |
| Me. Fortuna semper omnis infra me stetit. | 520 |
| Ia. Acastus instat. Me. Propior est hostis Creo: | |
| utrumque profuge. non ut in socerum manus | |
| armes nec ut te caede cognata inquines | |
| Medea cogit: innocens mecum fuge. | |
| Ia. Et quis resistet, gemina si bella ingruant, | 525 |
| Creo atque Acastus arma si iungant sua? | |
| Me. His adice Colchos, adice et Aeeten ducem, | |
| Scythas Pelasgis iunge: demersos dabo. | |
| Ia. Alta extimesco sceptra. Me. Ne cupias uide. | |
| Ia. Suspecta ne sint, longa colloquia amputa. | 530 |
| Me. Nunc summe toto Iuppiter caelo tona, | |
| intende dextram, uindices flammas para | |
| omnemque ruptis nubibus mundum quate. | |
| nec deligenti tela librentur manu | |
| uel me uel istum: quisquis e nobis cadet | 535 |
| nocens peribit, non potest in nos tuum | |
| errare fulmen. Ia. Sana meditari incipe | |
| et placida fare. si quod ex soceri domo | |
| potest fugam leuare solamen, pete. | |
| Me. Contemnere animus regias, ut scis, opes | 540 |
| potest soletque; liberos tantum fugae | |
| habere comites liceat, in quorum sinu | |
| lacrimas profundam. te noui gnati manent. | |
| Ia. Parere precibus cupere me fateor tuis; | |
| pietas uetat: namque istud ut possim pati, | 545 |
| non ipse memet cogat et rex et socer. | |
| haec causa uitae est, hoc perusti pectoris | |
| curis leuamen. spiritu citius queam | |
| carere, membris, luce. Me. Sic natos amat? | |
| bene est, tenetur, uulneri patuit locus.— | 550 |
| Suprema certe liceat abeuntem loqui | |
| mandata, liceat ultimum amplexum dare: | |
| gratum est. et illud uoce iam extrema peto, | |
| ne, si qua noster dubius effudit dolor, | |
| maneant in animo uerba: melioris tibi | 555 |
| memoria nostri sedeat; haec irae data | |
| oblitterentur. Ia. Omnia ex animo expuli | |
| precorque et ipse, feruidam ut mentem regas | |
| placideque tractes: miserias lenit quies. | |
| Me. Discessit. itane est? uadis oblitus mei | 560 |
| et tot meorum facinorum? excidimus tibi? | |
| numquam excidemus. hoc age, omnis aduoca | |
| uires et artes. fructus est scelerum tibi | |
| nullum scelus putare. uix fraudi est locus: | |
| timemur. hac aggredere, qua nemo potest | 565 |
| quicquam timere. perge, nunc aude, incipe | |
| quidquid potest Medea, quidquid non potest. |