| Nvtrix Thesea coniunx, clara progenies Iouis, | 129 |
| nefanda casto pectore exturba ocius, | 130 |
| extingue flammas neue te dirae spei | |
| praebe obsequentem: quisquis in primo obstitit | |
| pepulitque amorem, tutus ac uictor fuit; | |
| qui blandiendo dulce nutriuit malum, | |
| sero recusat ferre quod subiit iugum. | 135 |
| nec me fugit, quam durus et ueri insolens | |
| ad recta flecti regius nolit tumor. | |
| quemcumque dederit exitum casus feram: | |
| fortem facit uicina libertas senem. | |
| Honesta primum est uelle nec labi uia, | 140 |
| pudor est secundus nosse peccandi modum. | |
| quo, misera, pergis? quid domum infamem aggrauas | |
| superasque matrem? maius est monstro nefas: | |
| nam monstra fato, moribus scelera imputes. | |
| Si, quod maritus supera non cernit loca, | 145 |
| tutum esse facinus credis et uacuum metu, | |
| erras; teneri crede Lethaeo abditum | |
| Thesea profundo et ferre perpetuam Styga: | |
| quid ille, lato maria qui regno premit | |
| populisque reddit iura centenis, pater? | 150 |
| latere tantum facinus occultum sinet? | |
| sagax parentum est cura. Credamus tamen | |
| astu doloque tegere nos tantum nefas: | |
| quid ille rebus lumen infundens suum, | |
| matris parens? quid ille, qui mundum quatit | 155 |
| uibrans corusca fulmen Aetnaeum manu, | |
| sator deorum? credis hoc posse effici, | |
| inter uidentes omnia ut lateas auos? | |
| Sed ut secundus numinum abscondat fauor | |
| coitus nefandos utque contingat stupro | 160 |
| negata magnis sceleribus semper fides: | |
| quid poena praesens, conscius mentis pauor | |
| animusque culpa plenus et semet timens? | |
| scelus aliqua tutum, nulla securum tulit. |