Quis iste celeres concitus currus agit? 913
germane, uultus ueste furabor tuos.
quid, anime demens, refugis? externos times? 915
domus timenda est. pone iam trepidos metus,
Oresta: amici fida praesidia intuor.
  Strophivs Phocide relicta Strophius Elea inclutus
palma reuertor. causa ueniendi fuit
gratari amico, cuius impulsum manu 920
cecidit decenni Marte concussum Ilium.
  Quaenam ista lacrimis lugubrem uultum rigat
pauetque maesta? regium agnosco genus.
Electra, fletus causa quae laeta in domo est?
El. Pater peremptus scelere materno iacet, 925
comes paternae quaeritur natus neci,
Aegisthus arces Venere quaesitas tenet.
St. O nulla longi temporis felicitas!
El. Per te parentis memoriam obtestor mei,
per sceptra terris nota, per dubios deos: 930
recipe hunc Oresten ac pium furtum occule.
St. Etsi timendum caesus Agamemnon docet,
aggrediar et te, Oresta, furabor libens.
[fidem secunda poscunt, aduersa exigunt]
cape hoc decorum ludicri certaminis, 935
insigne frontis; laeua uictricem tenens
frondem uirenti protegat ramo caput,
et ista donum palma Pisaei Iouis
uelamen eadem praestet atque omen tibi.
Tuque, o paternis assidens frenis comes, 940
condisce, Pylade, patris exemplo fidem.
  Vos Graecia nunc teste ueloces equi
infida cursu fugite praecipiti loca.
El. Excessit, abiit, currus effreno impetu
effugit aciem. tuta iam opperiar meos 945
hostes et ultro uulneri opponam caput.