| Aegisthvs Quod tempus animo semper ac mente horrui | 226 |
| adest profecto, rebus extremum meis. | |
| quid terga uertis, anime? quid primo impetu | |
| deponis arma? crede perniciem tibi | |
| et dira saeuos fata moliri deos: | 230 |
| oppone cunctis uile suppliciis caput, | |
| ferrumque et ignes pectore aduerso excipe, | |
| Aegisthe: non est poena sic nato mori. | |
| Tu nos pericli socia, tu, Leda sata, | |
| comitare tantum: sanguinem reddet tibi | 235 |
| ignauus iste ductor ac fortis pater. | |
| sed quid trementis circuit pallor genas | |
| iacensque uultu languido optutus stupet? | |
| Cl. Amor iugalis uincit ac flectit retro, | |
| referimur illuc, unde non decuit prius | 240 |
| abire; sed nunc casta repetatur fides, | |
| nam sera numquam est ad bonos mores uia: | |
| quem paenitet peccasse paene est innocens. | |
| Ae. Quo raperis amens? credis aut speras tibi | |
| Agamemnonis fidele coniugium? ut nihil | 245 |
| subesset animo quod graues faceret metus, | |
| tamen superba et impotens flatu nimis | |
| Fortuna magno spiritus tumidos daret. | |
| grauis ille sociis stante adhuc Troia fuit: | |
| quid rere ad animum suapte natura trucem | 250 |
| Troiam addidisse? rex Mycenarum fuit, | |
| ueniet tyrannus: prospera animos efferunt. | |
| Effusa circa paelicum quanto uenit | |
| turba apparatu! sola sed turba eminet | |
| tenetque regem famula ueridici dei. | 255 |
| feresne thalami uicta consortem tui? | |
| at illa nolet. ultimum est nuptae malum | |
| palam maritam possidens paelex domum. | |
| nec regna socium ferre nec taedae sciunt. | |
| Cl. Aegisthe, quid me rursus in praeceps agis | 260 |
| iramque flammis iam residentem incitas? | |
| permisit aliquid uictor in captam sibi: | |
| nec coniugem hoc respicere nec dominam decet. | |
| lex alia solio est, alia priuato in toro. | |
| quid, quod seueras ferre me leges uiro | 265 |
| non patitur animus turpis admissi memor? | |
| det ille ueniam facile cui uenia est opus. | |
| Ae. Ita est? pacisci mutuam ueniam licet? | |
| ignota tibi sunt iura regnorum aut noua? | |
| nobis maligni iudices, aequi sibi, | 270 |
| id esse regni maximum pignus putant, | |
| si quidquid aliis non licet solis licet. | |
| Cl. * * * | 272a |
| ignouit Helenae: iuncta Menelao redit | 273 |
| quae Europam et Asiam paribus afflixit malis. | |
| Ae. Sed nulla Atriden Venere furtiua abstulit | 275 |
| nec cepit animum coniugi obstrictum suae. | |
| iam crimen ille quaerit et causas parat. | |
| nil esse crede turpe commissum tibi: | |
| quid honesta prodest uita, flagitio uacans? | |
| ubi dominus odit, fit nocens, non quaeritur. | 280 |
| Spartenne repetes spreta et Eurotan tuum | |
| patriasque sedes profuga? non dant exitum | |
| repudia regum: spe metus falsa leuas. | |
| Cl. Delicta nouit nemo nisi fidus mea. | |
| Ae. Non intrat umquam regium limen fides. | 285 |
| Cl. Opibus merebor, ut fidem pretio obligem. | |
| Ae. Pretio parata uincitur pretio fides. | |
| Cl. Surgit residuus pristinae mentis pudor; | |
| quid obstrepis? quid uoce blandiloqua mala | |
| consilia dictas? scilicet nubam tibi, | 290 |
| regum relicto rege, generosa exuli? | |
| Ae. Et cur Atrida uideor inferior tibi, | |
| gnatus Thyestae? Cl. Si parum est, adde et nepos. | |
| Ae. Auctore Phoebo gignor; haud generis pudet. | |
| Cl. Phoebum nefandae stirpis auctorem uocas, | 295 |
| quem nocte subita frena reuocantem sua | |
| caelo expulistis? quid deos probro addimus? | |
| subripere doctus fraude geniales toros, | |
| quem Venere tantum scimus inlicita uirum, | |
| facesse propere ac dedecus nostrae domus | 300 |
| asporta ab oculis: haec uacat regi ac uiro. | |
| Ae. Exilia mihi sunt haud noua; assueui malis. | |
| si tu imperas, regina, non tantum domo | |
| Argisue cedo: nil moror iussu tuo | |
| aperire ferro pectus aerumnis graue. | 305 |
| Cl. Siquidem hoc cruenta Tyndaris fieri sinam. | |
| quae iuncta peccat debet et culpae fidem. | |
| secede mecum potius, ut rerum statum | |
| dubium ac minacem iuncta consilia explicent. |