| THYESTES | |
| Tantali Vmbra Quis inferorum sede ab infausta extrahit | 1 |
| auido fugaces ore captantem cibos? | |
| quis male deorum Tantalo uisas domos | |
| ostendit iterum? peius inuentum est siti | |
| arente in undis aliquid et peius fame | 5 |
| hiante semper? Sisyphi numquid lapis | |
| gestandus umeris lubricus nostris uenit | |
| aut membra celeri differens cursu rota, | |
| aut poena Tityi qui specu uasto patens | |
| uulneribus atras pascit effossis aues | 10 |
| et nocte reparans quidquid amisit die | |
| plenum recenti pabulum monstro iacet? | |
| in quod malum transcribor? o quisquis noua | |
| supplicia functis durus umbrarum arbiter | |
| disponis, addi si quid ad poenas potest | 15 |
| quod ipse custos carceris diri horreat, | |
| quod maestus Acheron paueat, ad cuius metum | |
| nos quoque tremamus, quaere: iam nostra subit | |
| e stirpe turba quae suum uincat genus | |
| ac me innocentem faciat et inausa audeat. | 20 |
| regione quidquid impia cessat loci | |
| complebo—numquam stante Pelopea domo | |
| Minos uacabit. Fvria Perge, detestabilis | |
| umbra, et penates impios furiis age. | |
| certetur omni scelere et alterna uice | 25 |
| stringatur ensis; nec sit irarum modus | |
| pudorue, mentes caecus instiget furor, | |
| rabies parentum duret et longum nefas | |
| eat in nepotes; nec uacet cuiquam uetus | |
| odisse crimen: semper oriatur nouum, | 30 |
| nec unum in uno, dumque punitur scelus, | |
| crescat. superbis fratribus regna excidant | |
| repetantque profugos; dubia uiolentae domus | |
| fortuna reges inter incertos labet: | |
| miser ex potente fiat, ex misero potens, | 35 |
| fluctuque regnum casus assiduo ferat. | |
| ob scelera pulsi, cum dabit patriam deus | |
| in scelera redeant, sintque tam inuisi omnibus | |
| quam sibi; nihil sit ira quod uetitum putet: | |
| fratrem expauescat frater et gnatum parens | 40 |
| gnatusque patrem, liberi pereant male, | |
| peius tamen nascantur; immineat uiro | |
| infesta coniunx, bella trans pontum uehant, | |
| effusus omnis irriget terras cruor, | |
| supraque magnos gentium exultet duces | 45 |
| Libido uictrix: impia stuprum in domo | |
| leuissimum sit fratris; et fas et fides | |
| iusque omne pereat. non sit a uestris malis | |
| immune caelum—cur micant stellae polo | |
| flammaeque seruant debitum mundo decus? | 50 |
| nox alta fiat, excidat caelo dies. |