Tu quicumque es qui sceptra tenes, 604
licet omne tua uulgus in aula 605
centum pariter limina pulset:
cum tot populis stipatus eas,
in tot populis uix una fides.
tenet auratum limen Erinys,
et quom magnae patuere fores, 610
intrant fraudes cautique doli
ferrumque latens; cumque in populos
prodire paras, comes inuidia est:
noctem quotiens summouet Eos,
regem totiens credite nasci. 615
Pauci reges, non regna colunt:
plures fulgor concitat aulae.
Cupit hic regi proximus ipsi
clarus totas ire per urbes
(urit miserum gloria pectus), 620
cupit hic gazis implere famem,
nec tamen omnis plaga gemmiferi
    sufficit Histri
nec tota sitim Lydia uincit
nec quae Zephyro subdita tellus 625
stupet aurato flumine clarum
    radiare Tagum,
nec si totus seruiat Hebrus
ruraque diues iungat Hydaspes
intraque suos currere fines
spectet toto flumine Gangen: 630
auidis, auidis natura parum est.
Colit hic reges regumque lares,
non ut presso uomere semper
numquam cesset curuus arator
uel mille secent arua coloni: 635
solas optat quas ponat opes.
colit hic reges, calcet ut omnes
perdatque aliquos nullumque leuet:
tantum ut noceat cupit esse potens.