| Te, pater rerum, miseri precamur: | 1587 |
| nulla nascatur fera, nulla pestis, | |
| non duces saeuos miseranda tellus | |
| horreat, nulla dominetur aula | 1590 |
| qui putet solum decus esse regni | |
| semper intensum tenuisse ferrum; | |
| si quid in terris iterum timetur, | |
| uindicem terrae petimus relictae. | |
| Heu quid hoc? mundus sonat ecce caecum. | 1595 |
| maeret Alciden pater? an deorum | |
| clamor, an uox est timidae nouercae | |
| Hercule et uiso fugit astra Iuno? | |
| passus an pondus titubauit Atlas? | |
| an magis diri tremuere manes | 1600 |
| Herculem et uisum canis inferorum | |
| fugit abruptis trepidus catenis? | |
| fallimur: laeto uenit ecce uultu | |
| quem tulit Poeans umerisque tela | |
| gestat et notas populis pharetras, | 1605 |
| Herculis heres. | |
| Effare casus, iuuenis, Herculeos precor | |
| uoltuue quonam tulerit Alcides necem. | |
| Philoctetes Quo nemo uitam. Cho. Laetus adeone ultimos | |
| inuasit ignes? Ph. Esse iam flammas nihil | 1610 |
| ostendit ille. quid sub hoc mundo Hercules | |
| immune uinci liquit? en domita omnia. | |
| Cho. Inter uapores quis fuit forti locus? | |
| Ph. Quod unum in orbe uicerat nondum malum, | |
| et flamma uicta est; haec quoque accessit feris: | 1615 |
| inter labores ignis Herculeos abit. | |
| Cho. Edissere agedum, flamma quo uicta est modo? | |
| Ph. Vt omnis Oeten maesta corripuit manus, | |
| huic fagus umbras perdit et toto iacet | |
| succisa trunco, flectit hic pinum ferox | 1620 |
| astris minantem et nube de media uocat: | |
| ruitura cautem mouit et siluam tulit | |
| secum minorem. Chaonis quondam loquax | |
| stat uasta late quercus et Phoebum uetat | |
| ultraque totos porrigit ramos nemus; | 1625 |
| gemit illa multo uulnere impresso minax | |
| frangitque cuneos, resilit incussus chalybs | |
| uolnusque ferrum patitur et rigidum est parum. | |
| commota tandem cum cadens latam sui | |
| duxit ruinam, protinus radios locus | 1630 |
| admisit omnis: sedibus pulsae suis | |
| uolucres pererrant nemore succiso diem | |
| quaeruntque lassis garrulae pinnis domus. | |
| iamque omnis arbor sonuit et sacrae quoque | |
| sensere quercus horridam ferro manum | 1635 |
| nullique priscum profuit luco nemus. | |
| Aggeritur omnis silua et alternae trabes | |
| in astra tollunt Herculi angustum rogum: | |
| raptura flammas pinus et robur tenax | |
| et breuior ilex. summa sed complet rogum | 1640 |
| populea silua, frondis Herculeae nemus. |