| SILVAE | |
| LIBER PRIMVS | |
| STATIVS STELLAE SVO SALVTEM | |
| Diu multumque dubitavi, Stella iuvenis optime et in | 1.pr.1 |
| studiis nostris eminentissime, qua parte evolvisti, an hos | |
| libellos, qui mihi subito calore et quadam festinandi volup- | |
| tate fluxerunt, cum singuli de sinu meo pro [ . . . . ] con- | |
| gregatos ipse dimitterem. quid enim o[ . . . . ] quoque auc- | 5 |
| toritate editionis onerari, quo adhuc pro Thebaide mea, | |
| quamvis me reliquerit, timeo? sed et Culicem legimus et | |
| Batrachomachiam etiam agnoscimus, nec quisquam est | |
| inlustrium poetarum qui non aliquid operibus suis stilo | |
| remissiore praeluserit. quid quod haec serum erat conti- | 10 |
| nere, cum illa vos certe quorum honori data sunt habe- | |
| retis? sed apud ceteros necesse est multum illis pereat | |
| ex venia, cum amiserint quam solam habuerunt gratiam | |
| celeritatis. nullum enim ex illis biduo longius tractum, | |
| quaedam et in singulis diebus effusa. quam timeo ne ve- | 15 |
| rum istuc versus quoque ipsi de se probent! | |
| Primus libellus sacrosanctum habet testem: sumendum | |
| enim erat 'a Iove principium.' centum hos versus, quos | |
| in ecum maximum feci, indulgentissimo imperatori po- | |
| stero die quam dedicaverat opus, tradere est iussum. 'po- | 20 |
| tuisti illud'—dicet aliquis—'et ante vidisse.' respondebis | |
| illi tu, Stella carissime, qui epithalamium tuum, quod | |
| mihi iniunxeras, scis biduo scriptum. audacter mehercles, | |
| sed tantum tamen hexametros habet et fortasse tu pro | |
| collega mentieris. Manilius certe Vopiscus, vir eruditissi- | 25 |
| mus et qui praecipue vindicat a situ litteras iam paene | |
| fugientes, solet ultro quoque nomine meo gloriari villam | |
| Tiburtinam suam descriptam a nobis uno die. sequitur | |
| libellus Rutilio Gallico convalescenti dedicatus, de quo | |
| nihil dico, ne videar defuncti testis occasione mentiri. nam | 30 |
| Claudi Etrusci testimonium est, qui balneolum a me suum | |
| intra moram cenae recepit. in fine sunt kalendae De- | |
| cembres, quibus utique creditur: noctem enim illam | |
| felicissimam et voluptatibus publicis inexpertam. . . . |