| Sulpiciae conquestio de statu | |
| rei publicae et temporibus Domitiani | |
| Musa, quibus numeris heroas et arma frequentas, | 1 |
| fabellam permitte mihi detexere paucis. | |
| nam tibi secessi, tecum penetrale retractans | |
| consilium; quare neque carmine curro Phalaeco | |
| nec trimetro iambo nec qui pede fractus eodem | 5 |
| fortiter irasci discit duce Clazomenio. | |
| cetera quin etiam, quot denique milia lusi | |
| primaque Romanos docui contendere Graiis | |
| et salibus variare novis, constanter omitto | |
| teque quibus princeps et facundissima calles | 10 |
| aggredior: precibus descende clientis et audi. | |
| Dic mihi, Calliope: quidnam pater ille deorum | |
| cogitat? an terras et patria saecula mutat | |
| quasque dedit quondam morientibus eripit artes | |
| nosque iubet tacitos et iam rationis egenos | 15 |
| non aliter, primo quam cum surreximus aevo, | |
| glandibus et purae rursus procumbere lymphae? | |
| an reliquas terras conservat amicus et urbes, | |
| sed genus Ausonium Romulique exturbat alumnos? | |
| quid? reputemus enim: duo sunt quibus extulit ingens | 20 |
| Roma caput, virtus belli et sapientia pacis. | |
| sed virtus, agitata domi et socialibus armis, | |
| in freta Sicaniae et Carthaginis exilit arces | |
| ceteraque imperia et totum simul abstulit orbem. | |
| deinde, velut stadio victor qui solus Achaeo | 25 |
| languet et immota secum virtute fatiscit, | |
| sic itidem Romana manus, contendere postquam | |
| destitit et pacem longis frenavit habenis, | |
| ipsa domi leges et Graia inventa retractans | |
| omnia bellorum terra quaesita marique | 30 |
| praemia consilio et molli ratione regebat. | |
| stabat in his, neque enim poterat constare sine istis: | |
| aut frustra uxori mendaxque Diespiter olim | |
| 'imperium sine fine dedi' dixisse probatur. | |
| nunc igitur qui rex Romanos imperat inter, | 35 |
| non trabe sed tergo prolapsus et ingluvie albus, | |
| et studia et sapiens hominum nomenque genusque | |
| omnia abire foras atque Urbe excedere iussit. | |
| quid facimus? Graios hominumque relinquimus urbes, | |
| ut Romana foret magis his instructa magistris: | 40 |
| nunc, Capitolino veluti turbante Camillo | |
| ensibus et trutina Galli fugere relicta, | |
| sic nostri palare senes dicuntur et ipsi | |
| ut ferale suos onus exportare libellos. | |
| ergo Numantinus Libycusque erravit in isto | 45 |
| Scipio, qui Rhodio crevit formante magistro, | |
| ceteraque illa manus bello facunda secundo? | |
| quos inter prisci sententia dia Catonis | |
| scire deos magni fecisset, utrumne secundis | |
| an magis adversis staret Romana propago. | 50 |
| scilicet adversis: nam, cum defendier armis | |
| suadet amor patriae et captiva penatibus uxor, | |
| convenit, ut vespis, quarum domus arce movente, | |
| turba rigens strictis per lutea corpora telis; | |
| ast ubi apes secura redit oblita favorum | 55 |
| plebs patresque una somno moriuntur obeso. | |
| Romulidarum igitur longa et gravis exitium pax. | |
| Hoc fabella modo pausam facit. optima, posthac, | |
| Musa, velim moneas, sine qua mihi nulla voluptas | |
| vivere, uti quondam †zmyrnalibusque peribat†, | 60 |
| nunc itidem migrare velis. vel denique quidvis | |
| ut dea quaere aliud: tantum Romana Caleno | |
| moenia iucundes pariterque averte Sabinos. | |
| haec ego. tum paucis dea me dignarier infit: | |
| 'pone metus aequos, cultrix mea: summa tyranno | 65 |
| haec instant odia et nostro periturus honore est. | |
| nam laureta Numae fontisque habitamus eosdem | |
| et comite Egeria ridemus inania coepta. | |
| vive, vale. manet hunc pulchrum sua fama dolorem: | |
| Musarum spondet chorus et Romanus Apollo'. | 70 |