| DE OMINIBVS | |
| Ominum etiam obseruatio aliquo contactu re- | 1.5.1.1 |
| ligioni innexa est, quoniam non fortuito motu, sed | |
| diuina prouidentia constare creduntur. quae effecit ut | |
| urbe a Gallis disiecta, deliberantibus patribus con- | |
| scriptis utrum Veios migrarent an sua moenia resti- | 5 |
| tuerent, forte eo tempore praesidio cohortibus re- | |
| deuntibus centurio in comitio exclamaret 'signifer, | |
| statue signum, hic optime manebimus': ea enim uoce | |
| audita senatus accipere se omen respondit e uesti- | |
| gioque Veios transeundi consilium omisit. quam | 10 |
| paucis uerbis de domicilio futuri summi imperii con- | |
| firmata est condicio! credo indignum diis existiman- | |
| tibus prosperrimis auspiciis Romanum nomen ortum | |
| Veientanae urbis appellatione mutari inclitaeque ui- | |
| ctoriae decus modo abiectae urbis ruinis infundi. | 15 |
| Huius tam praeclari operis auctor Camillus, | 2.1 |
| cum esset precatus ut, si cui deorum nimia felicitas | |
| populi Romani uideretur, eius inuidia suo aliquo in- | |
| commodo satiaretur, subito lapsu decidit. quod omen | |
| ad damnationem, qua postea oppressus est, perti- | 5 |
| nuisse uisum est. merito autem de laude inter se | |
| uictoria et pia precatio amplissimi uiri certauerint: | |
| aeque enim uirtutis est et bona patriae auxisse et | |
| mala in se transferri uoluisse. | |
| Quid illud, quod L. Paulo consuli euenit, quam | 3.1 |
| memorabile! cum ei sorte obuenisset ut bellum cum | |
| rege Perse gereret et domum e curia regressus filio- | |
| lam suam nomine Tertiam, quae tum erat admodum | |
| paruula, osculatus tristem animaduerteret, interro- | 5 |
| gauit quid ita eo uultu esset. quae respondit Persam | |
| perisse. decesserat autem catellus, quem puella in | |
| deliciis habuerat, nomine Persa. arripuit igitur omen | |
| Paulus exque fortuito dicto quasi * * * certam spem | |
| clarissimi triumphi animo praesumpsit. | 10 |
| At Caecilia Metelli, dum sororis filiae, adultae | 4.1 |
| aetatis uirgini, more prisco nocte concubia nuptiale | |
| petit omen, ipsa fecit: nam cum in sacello quodam | |
| eius rei gratia aliquamdiu persedisset nec [aliqua] | |
| ulla uox proposito congruens esset audita, fessa | 5 |
| longa standi mora puella rogauit materteram ut sibi | |
| paulisper locum residendi adcommodaret. cui illa | |
| 'ego uero' inquit 'libenter tibi mea sede cedo'. | |
| quod dictum ab indulgentia profectum ad certi omi- | |
| nis processit euentum, quoniam Metellus non ita | 10 |
| multo post mortua Caecilia uirginem, de qua loquor, | |
| in matrimonium duxit. | |
| C. autem Mario obseruatio ominis procul du- | 5.1 |
| bio saluti fuit, quo tempore hostis a senatu iudicatus | |
| in domum Fanniae Minturnis custodiae causa de- | |
| ductus est. animaduertit enim asellum, cum ei pabu- | |
| lum obiceretur, neglecto eo ad aquam procurrentem. | 5 |
| quo spectaculo deorum prouidentia quod sequeretur | |
| oblatum ratus, alioquin etiam interpretandarum reli- | |
| gionum peritissimus, a multitudine, quae ad opem | |
| illi ferendam confluxerat, inpetrauit ut ad mare per- | |
| duceretur ac protinus nauiculam conscendit eaque | 10 |
| in Africam peruectus arma Sullae uictricia effugit. | |
| Pompeius uero Magnus in acie Pharsalica | 6.1 |
| uictus a Caesare, fuga quaerens salutem cursum in | |
| insulam Cyprum, ut aliquid in ea uirium contraheret, | |
| classe direxit adpellensque ad oppidum Paphum con- | |
| spexit in litore speciosum aedificium gubernatorem- | 5 |
| que interrogauit quod ei nomen esset. qui respondit | |
| Κατωβασίλεια uocari. quae uox spem eius [quae] | |
| quantulamcumque [restabat] conminuit, neque id | |
| dissimulanter tulit: auertit enim oculos ab illis | |
| tectis ac dolorem, quem ex diro omine ceperat, ge- | 10 |
| mitu patefecit. | |
| M. etiam Bruti dignus admisso parricidio | 7.1 |
| euentus omine designatus est, si quidem post illud | |
| nefarium opus natalem suum celebrans, cum Grae- | |
| cum uersum expromere uellet, ad illud potissimum | |
| Homericum referendum animo tetendit: | 5 |
| ἀλλά με Μοῖρ’ ὀλοὴ καὶ Λητοῦς ἔκτανεν υἱός, | |
| qui deus Philippensi acie a Caesare et Antonio signo | |
| datus in eum tela conuertit. | |
| Consentaneo uocis iactu C. Cassii aurem | 8.1 |
| fortuna peruellit, quem orantibus Rhodiis ne ab eo | |
| cunctis deorum simulacris spoliarentur, Solem a se | |
| relinqui respondere uoluit, ut rapacissimi uictoris | |
| insolentiam dicti tumore protraheret abiectumque | 5 |
| Macedonica pugna non effigiem Solis, quam tantum- | |
| modo supplicibus cesserat, sed ipsum solem re uera | |
| relinquere cogeret. | |
| Adnotatu dignum illud quoque omen, sub quo | 9.1 |
| Petilius consul in Liguria bellum gerens occiderit: | |
| nam cum montem, cui Leto cognomen erat, oppu- | |
| gnaret interque adhortationem militum dixisset 'ho- | |
| die ego Letum utique capiam', inconsideratius proe- | 5 |
| liando fortuitum iactum uocis leto suo confirmauit. |