Sententiae Varronis
ad Papirianum Athenis audientem
  Dii essemus, ni moreremur. 1.1
  Expedit vulgo timor mortis. 2.1
non est peius mori quam 3.1
nasci; sed demus verba saeculo nostro.
  Cum natura litigat, qui mori grave fert. 4.1
  Duplex est malum, cum, quod necesse est, moleste ferimus. 5.1
  Mors nulli nova sed repetita: vitam utrimque complectitur. 6.1
morte prima non peior est ultima. 7.1
  Loquaris ut omnes, sentias ut pauci. 8.1
  Ratio est vitae in multam concedere turbam. 9.1
  In multis contra omnes sapere desipere est. 10.1
  Sic flet heres ut puella viro nupta: utriusque fletus non 11.1
apparens est risus.
  Ficte referas gratiam invite danti. 12.1
  Vix datum ne putes beneficium sed praedam. 13.1
  Semel dedit, qui rogatus, bis, qui non rogatus. 14.1
  Extorquere est plus quam semel rogare. 15.1
  Turpissimum est in datis fenus sperare; pulcherrimum est 16.1
cum fenore data reddi.
  Ex animo dantis censeatur munus magnum vel parvum. 17.1
  Nec sequi nec fugere fortunam decet, si modo non magis 18.1
obsit quam non noceat.
  Potentius est imperare fortunae quam regibus; vir ergo 19.1
bonus regum est maximus.
  Amici divitum paleae sunt circa grana. 20.1
  Vis experiri amicum? calamitosus fias! 21.1
  Non refert quis, sed quid dicat. 22.1
  Captiosus de verbis disputator canis est aërem captans pro 23.1
praeda.
  Qui audit, ut auditorum narrator sit, numquam fiet par 24.1
docenti.
  Precarium habet fundamentum, qui ex alienis pendet. 25.1
  Ad profectum scientiae nil aeque impedit ut diffidentia. 26.1
  Mediocriter nosse aliqua non nosse est. 27.1
  Eo hodie philosophia perducitur, ut praeclare nobiscum 28.1
agatur, si in his aetatem consumimus exponendis, quibus
antiqui suae portionem commodabant contexendis.
apum mella comedimus, non ipsi facimus. 29.1
  O heredes magnifici, qui relictis nil nisi falsa addimus! 30.1
nulla, quam talis, melior esset additio. quae optima acce-
pimus, ad posteros ex nobis corruptissima pervenient.
  Imperfectum est, quidquid ad emendationem venit. 31.1
  Puerilis est amicitia, quam non praecessit iudicium. 32.1
  Alit concordiam mores ad cohabitantium animos formare. 33.1
  Nemo suum putet, quod extra ipsum est: 34.1
nullius est, 35.1
quod multorum esse potest.
  Vir bonus, quocumque it, patriam suam secum fert; omnia 36.1
sua animus eius custodit.
  Eo vultu dimittendae sunt divitiae quo accipiendae. 37.1
vulgus, quidquid cum gaudio accipit, cum fletu amittit. 38.1
  Philosophiae non accommodari tempus sed dari oportet; 39.1
ipsa enim praecipuus est dei cultus.
  Ex negotio semper otium sumendum, eo tamen, ne ex 40.1
continua assiduitate necesse sit id deseri.
  Hic perfecte methodum habet, qui idem est repentinus qui prae- 41.1
paratus.
praeparatis favor, repentinis gratia exhibenda est. 42.1
  Ex auditis memoriae referas laudem; ex inventis ingenio. 43.1
non tam laudabile est meminisse quam invenisse: illud 44.1
enim alienum, hoc proprii muneris est. neutrum sine altero
scientem facit.
  Non in disciplinis fidem, sed scientiam habe: fides est media 45.1
opinionis et scientiae, neutram attingens.
  Elucentissimum est edocendi genus exemplorum subditio. 46.1
  Corrixandi materiam saepius dant definitiones. 47.1
  Nil illi certum, cui nulla diu placet sententia. 48.1
  Quod verum est, per se lucet; sed non nisi pertinaciter 49.1
disquirenti apparet.
  Facilitas intellegentiae veri parit neglegentiam. 50.1
  Quod intricavit alieniloquium, imperitis est gravissimum; 51.1
id recolunt, id amant, id magnificant; nituntur, ut intel-
legant, gaudent, cum sciant, gloriantur, cum doceant.
  Amator veri non tam spectat, qualiter dicatur quam quid: 52.1
intellegentiam vero sequitur iudicium dictorum; ultimum
est dicendi qualitas.
  Illum elige eruditorem, quem magis mireris in suis quam 53.1
in alienis.
  Aut diligendi sunt doctores aut non audiendi. 54.1
  Inimicorum dicta negleguntur non minus ipsis. 55.1
  Omnia nosse impossibile; pauca non laudabile. 56.1
  Sunt quaedam, quae eradenda sunt ab animo discentis; 57.1
inserendi veri locum occupant.
  Incorruptum adolescentem docere unus labor est; corruptum, 58.1
vel duplex vel nil proficiens. sapiunt vasa, quidquid primum
acceperunt.
  Contrarie opinari pluribus nec in omnibus conveniens nec 59.1
in aliquibus incontingens.
  Multum interest, utrum rem ipsam an libros inspicias. 60.1
meus est, clamat philosophia, quem res ipsae docuerunt.
libri non nisi scientiarum paupercula monumenta sunt: 61.1
principia inquirendorum continent, ut ab his negotiandi
principia sumat animus, nil aliud agens nisi forte propter
id ipsum intermittit, ne omittat.
eo tantum studia 62.1
intermittantur, ne omittantur.
  Iniucunda sunt seria, quae non otium exhilaravit. 63.1
  Pauca scientibus eadem ipsis taedio fiunt. 64.1
nil illi 65.1
taedio, cui inquirendorum amplae et multae patent viae.
pulcherrimus locus semper assidenti odibilis est; gaudet 66.1
natura varietate.
  Nil magnificum docebit, qui a se nil didicit. 67.1
  Falso magistri nuncupantur auditorum narratores: sic au- 68.1
diendi sunt, ut qui rumores recensere magni ducunt.
  Non deprehenditur mentiens in his, quae nemo novit. 69.1
  Virtutes ex tempore mutant genus. 70.1
  Simplex improbabilium assertio dementia est; laus infinita 71.1
probatio.
  Excedere communem omnium vel plurium cognitionem 72.1
pulcherrimum est, si modo non insanis.
  Aetates cum earum moribus mutari non minus laudabile 73.1
quam honestum.
tam ridenda in sene puerilitas quam 74.1
obstupescenda in puero optimorum morum constantia.
  Erit, quod omni planum, oratione nulli aperiendum. 75.1
  Numquam prudentia docuit; res ipsas consule; in his nego- 76.1
tiari oportet, si verum vis eluceat.
hae res non sunt, 77.1
quas verborum fecit venustas.
in scriptis, quod verum 78.1
est, ex proximo sumendum, cum id ea non explicant.
  Odere multi philosophiam, quia, cum scire multa necesse 79.1
sit, non est res tanta nisi amplis contenta spatiis; cum
libet evagari, quocumque quid dubium est, viam invenit.
  Spectaculum sapienti pulcherrimum philosophiam inutilem 80.1
mentientes, quoniam non pollicetur divitias studiorum finem;
est autem e contrario pollicitans contemptum imperiosum.
diadema sapientis philosophia, quoniam in mente sita 81.1
est, praemium etiam menti inserendum promittit; fortuna
corpori, ipsa enim in corpore. hanc imperitum vulgus videt,
quia solo utitur oculo corporeo, in corpore sitam, quae
corporis sunt, pollicitantem; illam autem intuentur, quos 5
mens altior erexit, studium provexit, oblectamentum attraxit.
  Imperabis regibus, si imperes fortunae. qui scies? con- 82.1
temne ipsam.
  Non quae vel quot legeris, sed quae vel quot scieris, 83.1
attendendum.
  Nil novit, qui aeque omnia. 84.1
  Cito transcursa citius labuntur. 85.1
  Sic multi libros degustant ut convivae delicias. 86.1
renuit 87.1
philosophia fastidientem stomachum; ad simplicem cenam
hilarem invitat convivam, sed mutat pro tempore deli-
ciarum varietatem.
  Nescit, quo tendat, qui multas sequitur semitas. 88.1
  Tantum vasa retinent, quanti capacia sunt; addita emanant. 89.1
  Non quaecumque auris, suscipit memoria. 90.1
canale 91.1
fissum est auris, quae accepta memoriae non commendat.
  Nusquam deveniet, qui, quot videt, sequitur calles. 92.1
  Omnia omnibus vel paene adimas; pauperculum ex non 93.1
ademptis divitem appellabis; est igitur pauperies minoribus
ampliores aliorum divitiae. [felicitas et infelicitas ex com-
paratione, non secundum se sunt.] si nemo plus minusve
alio possideat, iam haec nihil sunt; ex invidia igitur pau- 5
pertatis nomen profectum.
  Non essemus pauperes, si nesciremus, quid esset paupertas. 94.1
nescire, quid sit paupertas, optimus est ad summas 95.1
divitias progressus.
  Non est miser, nisi qui se esse credit. 96.1
  Vis fieri dives? nil cogitando tibi addas, sed aliis demas. 97.1
  Ex minimis morum sumere signa licet. 98.1
  Dum vulgus colat iustitiam, nil interest, utrum vera an 99.1
falsa praedices.
  Timorem mortis vulgo non demi, sed augeri, uti expe- 100.1
dientius, oportet.
  Multa scit sapiens, quae cum nemine contulit. 101.1
  Ex meditato non duceris in causam. 102.1
  Lingua mente cuique nocentior est. 103.1
non rimaberis 104.1
viscera ad videndum, quid senseris.
  Ad mores et opiniones audientium prudens vocem for- 105.1
mabit.
  In singulis excellere et nullum profiteri tam laudabile 106.1
quam difficillimum est.
  Innatum est cuique suis bonis gloriari; differt autem, 107.1
quod sapiens apud se, imperiti in publico.
  Dignus est decipi, qui, cuius rei auctor, eius et laudator est. 108.1
  Non tam modeste quivis sua miratur quam aliena; hoc 109.1
autem fit, quoniam nemo sibi invidet.
  Utilissima est propriae invidiae mordacitas scribenti publi- 110.1
canda; quibus scierit facile ignoscendum, id mordacius
lima coaequet.
  Imperitiae signum est, quod difficillimum est, exigere 111.1
cito fieri.
  Numquam illi ars proderit, cui non primum profuit exercitatio. 112.1
  Nulla iactura gravior est scienti quam temporis. 113.1
se 114.1
utitur, qui tempore.
  Non vivit, quicum bene agitur, si vivat: vita non sui 115.1
causa fit, sed ut in ea praeclarum aliquid fiat. viatores
non eunt, ut eant.
  Ad quod niti socordia non patitur, id otiosi votis sibi attribuunt. 116.1
  Ex illaborato maxima attingere desiderat omnis otiosus. 117.1
  Inertes, ad quae niti nolunt, votis inhiant. 118.1
  Sic diligendi sunt amici, ut nos, non eos a nobis odio 119.1
haberi putemus, si amicos.
  Ex assiduitate commorandi languet amicitiae desiderium. 120.1
  Ne bonus sit, quaerit, qui otii causas sectatur. 121.1
  Qui in magnis excellit, etiam invitus laudabitur. 122.1
  Numquam ad summa tendentem laus frustrata est. 123.1
  Hereditarium putes, quidquid audisti, lucrum autem, quae 124.1
inveneris.
  Inventores laudat, qui alienis gloriatur. 125.1
  Non strenuum appellabis negotiatorem, qui in nullo rem 126.1
auxit; nec ego hunc philosophum, qui nil invenit.
  Sic audita meminisse magni ducimus, ut si nos magnis 127.1
ortos atavis praeclarum putemus.
  Nihil laudabile, quod cuique est possibile. 128.1
  Non est felicitas, quae secum recipit miseriam; non ergo 129.1
felicem faciunt divitiae.
  Adulationis est specimen, cum laus postulationem prae- 130.1
cessit.
  A peritis non observandorum plurima imperitiae debentur. 131.1
  In his excellere, quae nemo novit, pulcherrimum est in 132.1
sciente miraculum.
  Gloria est scientis stupor ignorantium. 133.1
  Quod experimentum docuit, scripto recognoscitur; quod 134.1
usu non est compertum, ex scripto non est facile.
  Quod fieri facile est, dictum intellegi facillimum. 135.1
  Non quaecumque possit, sed quae debeat, demonstrator 136.1
ad expositionem annectat.
non tam quae prosint, quam 137.1
quae attineant, consideret.
  Citra perfectionem omne est principium. 138.1
  Ultra veritatem est, qui in planis quaerit offendiculum. 139.1
  Cum verum subdolae excedunt disquisitiones et inter- 140.1
minatae, inefficaces, contentiosae et nil proficientes sunt,
sapientibus tum pulcherrima sunt spectacula.
  Contemnendi sunt ineruditorum contemptus, si ad summa 141.1
vis progredi.
  Multi laudem amittunt, quoniam ipsi eam de se prae- 142.1
dicant.
  Hoc uno modo sapiens se laudat, quae in ipso apparent 143.1
bona, in aliis admirando.
  Praeclare cum illo agitur, qui non mentiens dicit, quod 144.1
ab Aristotele responsum est sciscitanti saepe Alexandro,
quo docente profiteretur se scientem: rebus, inquit, ipsis,
quae non norunt mentiri.
  Prudenti disquisitio ignotorum tanto iucundior quanto sub- 145.1
tilior est.
  Desiderata non habita magni fiunt, habita vilescunt. 146.1
  Imperitis improbabile saepe verum; disquirenti nil per- 147.1
fecte notum.
  Auditis, non disquisitis, gloriari in nullo laudabilius quam 148.1
si cervo a venatore tibi dato egregie a te aliquid factum
putes.
  Utile, sed ingloriosum est ex illaborato in alienos succe- 149.1
dere labores.
  Alienum est, quod auditur. 150.1
  Sic studendum, ut propter id te putes natum. 151.1
  Sui dominus est, qui se philosophiae mancipavit; qua nil 152.1
iucundius; quod aeque incertum inexperienti quam et
certum experto.
  Pro amico saepe mori expedit. 153.1
  Iniquissimum est bono publico derelicto amare solum se. 154.1
  Valde autem tristantur anima et corpus ad sui separa- 155.1
tionem et hoc propter naturalem et intimam, quam ad
se habent, unionem.
  In nullum avarus bonus, sed in se semper pessimus. 156.1
  Nemini, quia senex addiscit, verecundia est incutienda; 157.1
melius enim senem addiscendo pati erubescentiam quam
per ignorantiam poenam promereri aeternam.
  Nunc in segetibus, aiunt, nunc in herbis frumenta bona 158.1
sunt. nolite ibi nimiam spem habere. saepe audivimus
inter os et offam multa intervenire posse. verum inter
herbam et offam longum intervallum est.