| Decem deinde interpositis annis, qui Ti. Grac- | 2.6.1.1 |
| chum, idem Gaium fratrem eius occupauit furor, | |
| tam uirtutibus eius omnibus quam huic errori simi- | |
| lem, ingenio etiam eloquentiaque longe praestan- | |
| tiorem. | 5 |
| Qui, cum summa quiete animi ciuitatis | 2.1 |
| princeps esse posset, uel uindicandae fraternae | |
| mortis gratia, uel praemuniendae regalis potentiae, | |
| eiusdem exempli tribunatum ingressus, longe maiora | |
| et acriora repetens, dabat ciuitatem omnibus Ita- | 5 |
| licis, extendebat eam paene usque Alpes, | |
| diuidebat | 3.1 |
| agros, uetabat quemquam ciuem plus quingentis | |
| iugeribus habere, quod aliquando lege Licinia cautum | |
| erat, noua constituebat portoria, nouis coloniis | |
| replebat prouincias, iudicia a senatu transferebat | 5 |
| ad equites, frumentum plebi dari instituerat; nihil | |
| immotum, nihil tranquillum, nihil quietum denique | |
| in eodem statu relinquebat; quin alterum etiam | |
| continuauit tribunatum. | |
| Hunc L. Opimius consul, qui praetor Fregellas | 4.1 |
| exciderat, persecutus armis unaque Fuluium Flac- | |
| cum, consularem ac triumphalem uirum, aeque | |
| praua cupientem, quem C. Gracchus in locum Ti- | |
| berii fratris triumuirum nominauerat, eum socium | 5 |
| regalis adsumpserat potentiae, morte adficit. | |
| Id | 5.1 |
| unum nefarie ab Opimio proditum, quod capitis | |
| non dicam Gracchi, sed ciuis Romani pretium se | |
| daturum idque auro repensurum proposuit. | |
| Flaccus | 6.1 |
| in Auentino armatus ad pugnam ciens cum filio | |
| maiore iugulatus est; Gracchus profugiens, cum | |
| iam comprehenderetur ab iis quos Opimius miserat, | |
| ceruicem Euporo seruo praebuit, qui non segnius | 5 |
| se ipse interemit, quam domino succurrerat. Quo | |
| die singularis Pomponii, equitis Romani, in Gracchum | |
| fides fuit, qui, more Coclitis, sustentatis in ponte | |
| hostibus eius, gladio se transfixit. | |
| Vt Ti. Gracchi | 7.1 |
| antea corpus, ita Gai, mira crudelitate uictorum, | |
| in Tiberim deiectum est. |