| Omnia, ante quam fugaretur Antonius, | 2.62.1.1 |
| honorifice a senatu in Caesarem exercitumque eius | |
| decreta sunt, maxime auctore Cicerone; sed, ut | |
| recessit metus, erupit uoluntas protinusque Pom- | |
| peianis partibus rediit animus. | 5 |
| Bruto Cassioque | 2.1 |
| prouinciae quas iam ipsi sine ullo senatus consulto | |
| occupauerant decretae, laudati quicumque se his | |
| exercitus tradidissent, omnia transmarina imperia | |
| eorum commissa arbitrio. | 5 |
| Quippe M. Brutus et | 3.1 |
| C. Cassius, nunc metuentes arma Antonii, nunc ad | |
| augendam eius inuidiam simulantes se metuere, tes- | |
| tati edictis libenter se uel in perpetuo exilio uicturos, | |
| dum res publica constaret concordia, nec ullam belli | 5 |
| ciuilis praebituros materiam, plurimum sibi honoris | |
| esse in conscientia facti sui, profecti Vrbe atque | |
| Italia, intento ac pari animo, sine auctoritate pu- | |
| blica, prouincias exercitusque occupauerant et, ubi- | |
| cumque ipsi essent, praetexentes esse rem publicam, | 10 |
| pecunias etiam quae ex transmarinis prouinciis | |
| Romam ab quaestoribus deportabantur, a uolen- | |
| tibus acceperant. | |
| Quae omnia senatus decretis com- | 4.1 |
| prensa et comprobata sunt et D. Bruto, quod alieno | |
| beneficio uiueret, decretus triumphus, Pansae atque | |
| Hirtii corpora publica sepultura honorata, | |
| Caesaris | 5.1 |
| adeo nulla habita mentio ut legati qui ad exercitum | |
| eius missi erant iuberentur, summoto eo, milites | |
| adloqui. Non fuit tam ingratus exercitus quam fuerat | |
| senatus: nam, cum eam iniuriam dissimulando | 5 |
| Caesar ferret, negauere milites sine imperatore suo | |
| ulla se audituros mandata. | |
| Hoc est illud tempus quo | 6.1 |
| Cicero, insito amore Pompeianarum partium, Caesa- | |
| rem laudandum et tollendum censebat, cum aliud | |
| diceret, aliud intellegi uellet. |