| D. Brutus, desertus primo a Planco, postea | 2.64.1.1 |
| etiam insidiis eiusdem petitus, paulatim relinquente | |
| eum exercitu fugiens in hospitis cuiusdam nobilis | |
| uiri, nomine Cameli, domo ab his quos miserat Anto- | |
| nius iugulatus est, iustissimasque optime de se merito | 5 |
| uiro C. Caesari poenas dedit. | |
| Cuius cum primus | 2.1 |
| omnium amicorum fuisset, interfector fuit et for- | |
| tunae, ex qua fructum tulerat, inuidiam in auctorem | |
| relegabat censebatque aequum quae acceperat a | |
| Caesare retinere, Caesarem qui illa dederat perisse. | 5 |
| Haec sunt tempora quibus M. Tullius continuis | 3.1 |
| actionibus aeternas Antonii memoriae inussit notas, | |
| sed hic fulgentissimo et caelesti ore, at tribunus | |
| Cannutius continua rabie lacerabat Antonium. | |
| Vtri- | 4.1 |
| que uindicta libertatis morte stetit; sed tribuni | |
| sanguine commissa proscriptio, Ciceronis uelut sa- | |
| tiato Antonio paene finita. Lepidus deinde a senatu | |
| hostis iudicatus est, ut ante fuerat Antonius. | 5 |