| Furente deinde Antonio simulque Lepido, | 2.66.1.1 |
| quorum uterque, ut praediximus, hostes iudicati | |
| erant, cum ambo mallent sibi nuntiari quid passi | |
| essent quam quid meruissent, repugnante Caesare, | |
| sed frustra aduersus duos, instauratum Sullani | 5 |
| exempli malum, proscriptio. | |
| Nihil tam indignum | 2.1 |
| illo tempore fuit quam quod aut Caesar aliquem | |
| proscribere coactus est aut ab ullo Cicero proscrip- | |
| tus est. Abscisaque scelere Antonii uox publica est, | |
| cum eius salutem nemo defendisset qui per tot annos | 5 |
| et publicam ciuitatis et priuatam ciuium defenderat. | |
| Nihil tamen egisti, M. Antoni—cogit enim excedere | 3.1 |
| propositi formam operis erumpens animo ac pectore | |
| indignatio—nihil, inquam, egisti mercedem caeles- | |
| tissimi oris et clarissimi capitis abscisi numerando | |
| auctoramentoque funebri ad conseruatoris quondam | 5 |
| rei publicae tantique consulis irritando necem. | |
| Rapuisti tum Ciceroni lucem sollicitam et aetatem | 4.1 |
| senilem et uitam miseriorem, te principe, quam sub | |
| te triumuiro mortem, famam uero gloriamque fac- | |
| torum atque dictorum adeo non abstulisti, ut auxeris. | |
| Viuit uiuetque per omnem saeculorum memoriam, | 5.1 |
| dumque hoc uel forte uel prouidentia uel utcumque | |
| constitutum rerum naturae corpus, quod ille paene | |
| solus Romanorum animo uidit, ingenio complexus | |
| est, eloquentia illuminauit, manebit incolume, co- | 5 |
| mitem aeui sui laudem Ciceronis trahet omnisque | |
| posteritas illius in te scripta mirabitur, tuum in | |
| eum factum execrabitur citiusque e mundo genus | |
| hominum quam <huius nomen> cedet. |