| Suo praeteritum loco referatur; neque | 2.68.1.1 |
| enim persona umbram actae rei capit. Dum in acie | |
| Pharsalica acri feraque de summa rerum Caesar | |
| dimicat, M. Caelius, uir eloquio animoque Curioni | |
| simillimus, sed in utroque perfectior nec minus inge- | 5 |
| niose nequam, cum ne modica quidem <re> seruari | |
| posset—quippe peior illi res familiaris quam mens | |
| erat—, | |
| in praetura nouarum tabularum auctor | 2.1 |
| extitit nequiitque senatus et auctoritate consulum | |
| deterreri; accito etiam Milone Annio, qui non impe- | |
| trato reditu Iulianis partibus infestus erat, in Vrbe | |
| seditionem, in agris haud occulte bellicum tu- | 5 |
| multum mouens, primo summotus a re publica, mox | |
| consularibus armis, auctore senatu, circa Thurios | |
| oppressus est. | |
| <In> incepto pari similis fortuna | 3.1 |
| Milonis fuit: qui Compsam in Hirpinis oppugnans | |
| ictusque lapide, tum P. Clodio, tum patriae quam | |
| armis petebat poenas dedit, uir inquies et ultra for- | |
| tem temerarius. | 5 |
| Quatenus autem aliquid ex omissis peto, notetur | 4.1 |
| immodica et intempestiua libertate usos aduersus | |
| C. Caesarem Marullum Epidium Flauumque Caese- | |
| tium, tribunos plebis, dum arguunt in eo regni | |
| uoluntatem, paene uim dominationis expertos. | 5 |
| In | 5.1 |
| hoc tamen saepe lacessiti principis ira excessit ut, | |
| censoria potius contentus nota quam animaduer- | |
| sione dictatoria, summoueret eos a re publica testa- | |
| returque esse sibi miserrimum quod aut natura sua | 5 |
| ei excedendum foret aut minuenda dignitas. Sed ad | |
| ordinem reuertendum est. |