| DE PROLE AUGENDA | |
| Gel. N.A. 1.6.2 | |
| si sine uxore possemus, Quirites, omnes ea molestia | 6.1 |
| careremus; set quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis | |
| satis commode, nec sine illis ullo modo vivi possit, saluti | |
| perpetuae potius quam brevi voluptati consulendum est. | |
| Gel. N.A. 1.6.8 | |
| di immortales plurimum possunt; sed non plus velle | 7.1 |
| nobis debent quam parentes. at parentes, si pergunt | |
| liberi errare, bonis exheredant. quid ergo nos divinitus | |
| expectemus, nisi malis rationibus finem facimus? is de- | |
| mum deos propitios esse aecum est, qui sibi adversarii | 5 |
| non sunt. dii immortales virtutem adprobare, non adhi- | |
| bere debent. |