Natus Aethiops
Matrona Aethiopem peperit. arguitur adulterii. 2.1
Expers iudicii est amor; non rationem habet, non sanitatem;
alioquin omnes idem amaremus. Nonnumquam incredibiliter
peccare ratio peccandi est. "Non semper" inquit "similes
parentibus liberi nascuntur." quid tibi cum isto patrocinio est, 5
nisi ut appareat te peccasse securius? Miramur hanc legem
esse naturae, ut in sobolem transeant formae, quas quasi
descriptas species custodiunt. sua cuique genti etiam facies
manet: rutili sunt Germaniae vultus et flava proceritas; Hispa-
niae < . . . > non eodem omnes colore tinguntur. ex altera parte, 10
qua convexus et deficiens mundus vicinum †mittit orientem,
illic effusiora corpora, illic collectiora nascuntur. diversa sunt
mortalium genera, nemo tamen est suo generi dissimilis. "Quid
ergo?" inquit "amavi[t] Aethiopem?" est interdum, iudices,
malarum quoque rerum sua gratia, est quaedam †formarum 15
voluptas. miraris, si aliquis non sapienter amat, cum incipere
amare non sit sapientis? da mihi sanos mulieris oculos: nemo
adulter formosus est. periturae pudicitiae minima in eo est
sollicitudo, quemadmodum pereat. proprium est profanae
libidinis nescire, quo cadat. ubi semel pudor corruit, nulla 20
inclinatis in vitium animis ruina deformis est. is demum libidini
placuit, in quem non posset mariti cadere suspicio.
Pars altera
Ita non maius est argumentum pudicitiae, quod parere voluit,
quam impudicitiae, quod <in>feliciter peperit? vides partum
laesis fortasse visceribus excussum: multum fortunae etiam 25
intra uterum licet. vides sanguinis vitio perustam cutem; co-
lorem putas: istud fortasse infantis iniuria est. hoc ipsum, quod
alte infuscatam cutem livor infecit, dies longus extenuat. nivea
plerumque membra sole fuscantur, et corpori pallor excedit;
quamvis naturaliter fuscos artus umbra cogit albescere. tantum 30
tempori licet, quantum putas licere naturae.