Tria praemia sacerdotis
Viro forti praemium. Vicarium poenae liceat offerre. Sacerdos 26.1
Martis damnatum liberet. Sacerdos Martis fortiter fecit. tres
liberi eius deseruerunt. unum servavit privilegio sacerdotis,
alterum praemio viri fortis. offert se pro tertio vicarium.
Facilius fuerat amittere filios quam eligere. Hos enim pueros in 5
ipsis sacris deum et altaribus educavi. ea propter nimis fretus
auxiliis deorum in aciem duxi pueros adhuc teneros, quorum
pater adeo iuvenis inventus est, ut et militare posset et vincere.
Resisto orbitati suo iure vel sanguine. Dulcis est omnibus vita
et iucunda vel miseris huius lucis usura, nec invenio, quis 10
possit vicarius esse nisi filii. mihi videtur et ille, qui primus
hanc condidit legem, nihil aliud cogitasse quam patrem. Meum
nunc sanguinem fundo, quem fundere in bello volui. num
iniquum est, aeque ut patiar pro liberis meis quod sum passus
paene pro vestris? Magis religio polluitur funestato quam 15
mortuo sacerdote. quod si religio vos tenet, etiam liberis
sacerdotis moneo parcatis: ipsi quoque omnia semper in
templo pro sacerdote gesserunt. Agricolae antiquas arbores
exstirpant, ut novas inserant. horum virtus spectabitur, nostra
delabitur. melior quidem fama seniorum, spes tamen minor- 20
ibus maior est. Recordatio veniae magnus est stimulus indus-
triae. Non interest, orbitas, uno me vulnere ferias an pluribus.
Dedisti mihi liberos, fortuna, rapuisti; concedit alios res
publica; nec hos relinques? Quis me feriet? carnifex innocentem,
an commilito laureatum? ubi denique? hic inter aras et altaria, 25
ubi publica vota suscepi, an in campo, ubi nuper aquilas et
signa protexi? Vos, duo liberi, omnibus in vita bonis, hunc et
ipsi vitae meae praefero. factus est mihi suo periculo carior,
sed et meo: vos mihi honore[m] praestantes, hic sanguine. Si
mihi non licet pro filio, peribo cum filio. 30