Fortis dives inimici alteram filiam petens
Pauper et dives inimici. pauperi duae filiae. belli tempore pro- 29.1
misit se dives fortiter facturum, si in matrimonium sibi pauperis
una filia daretur. populus tacente paupere decrevit. dives
fortiter fecit. puella se interemit. petit dives aliam. pauper C. D.
Priusquam fortiter faceret, postulavit, confisus id sollicito 5
extorquere se populo, quod impetrare a victore non posset.
Ducat dives aliquam, sed aequalem, ducat volentem. Velis
enim nolis, suspecta res est amator inimicus. squalor et maeror,
gemitus et luctus: inimici filia talis adamatur? pauper et dives:
iniquum est matrimonium. ne pecora quidem iugum nisi paria 10
succedunt. Ego autem quid faciam? laqueum filiae solvam, an
flammeum superponam? facem nubenti praeferam, an rogum
iacentis accendam? Aliter enim merces in timore promittitur,
aliter honos in pace praestatur. Festinabit ad laqueum, pro-
perabit ad mortem. non creditis patri? credite vel sorori. si 15
vicerit, ad patrem revertetur, si victa fuerit, ad sororem.