Indemnatus raptoris filius
Lex raptarum. Indemnatos liberos liceat occidere. Quidam rapuit 46.1
et fugit. de raptu puella concepit et peperit. reverso raptore
puella mortem raptoris optavit. filium ille indemnatum vult
occidere. rapta contradicit.
Nisi forte moleste tulit quod †et non et† hunc ipsa damnavit. 5
Iam cum illo meo errore vel fato voluntaria profectione trans-
egeram; hic me, iudices, hic puer prodidit. Si perseverat in
mea poena, hunc mater occidet. Dicere me raptorem nemo
debebat post intervallum, post exilium, post meum filium.
"non est" inquit "filius tuus; nuptiis enim sollemnibus non est 10
natus." cuius ergo? nisi faces accenderit et fescennina cecinerit,
pater esse non poterit? perquam es inhumana: non vis esse
patrem, qui te fecerit matrem!