Adulter uxoris
Ex duobus filiis <pater> alteri uxorem dedit, alter incidit in 48.1
adversam valetudinem. medici dixerunt animi esse languorem.
quaerenti patri fratris uxorem se amare confessus est. petit
pater a filio, ut matrimonio cederet; impetravit. inventos in
adulterio postea fratrem et uxorem secundus maritus occidit. 5
abdicatur a patre.
Sero me, sanctissimi iudices, abdicare patet: ius enim ad hoc
redit, ut excusare compellar, non quod extrema non tulerim,
sed quod illa priora toleraverim. Qui capitis poenas a suo
fratre pro uxore dilecta petit, quid ipse meruerit, ostendit. 10
Crimen superius huic imputare non possum, nam frater ignovit.
Quantum tibi nuptiarum cessione praestiteri<n>t, adulterio
probaverunt. Tibi liberas et perpetes noctes, sibi furtiva com-
mercia et amorum pericula reliquerunt. Ignosce amantibus, si
vere amasti. 15